REX Regi Scociae, salutem. Dum dudum postulatione de Magistro Nicholao Archid. de Tyndal in Ecclesia Glasg. facta, et postmodum per se••em A∣stolicam cassata, Dominus Papa ad quem occasione dictae postulatio∣nis cassatae spectabat dictae Ecclesiae providere, Magistrum Johannem de Cheyham in Episcopum loci consecravit, ac idem Dominus Papa per literas suas, quarum transcriptum vobis mittimus, nec non et omnes Cardinales nos specialiter rogaverunt, quod erga vas par∣tes nostras interponere curaremus, ut praefato Episcopo qui plenam habet administrationem spiritualium, ut audivimus, Temporalia sua restitui faceretis. Nos quamquam honori & indempnitati vestrae tanquam pro∣priae desideramus ut convenit providere, videntes tamen, quod id quod per Domi∣num Papam super praemissis actum est non poterit infirmari, di∣lectioni vestrae bona fide duximus consulendum, quatinus eidem E∣piscopo liberaliter in hac parte faciatis quod ei secundum Deum et Iustitiam fuerit faciendum. Et si videremus quod huic negotio de jure possetis resistere, aut aliquod commodum ex ipsa resistentia reportare, nos pro eodem Episcopo, licet de Regno nostro oriun∣dus existat nihil vobis super hoc scripsissemus. Teste Rege apud san∣ctum Audom. 6. die Martii. Anno &c. 44.
Eodem modo scribitur Reginae Scoc. Roberto de Bruys, & toti Consilio Scotiae, ta∣men competenter mutatis.
The Bishop of Saint Andrews in Scotland, having procured some Bulls from Rome prejudicial to the King of Scotland, and dishonourable to the King of Eng∣land, he thereupon issued these mandates to the Barons of Dovor and other Cinque-Ports, not to permit him to land in England, nor any other of his enemies com∣ing from beyond the Seas or parts of Scotland, and to arrest▪ them till further order.