REX Offic. Episcopi Dunolm. salutem. Monstraverunt nobis Burgenses nostr* 1.1 novi Castri super Tynam graviter conquerendo; Quod cum ipsi nunquam ex∣tra Burgum suum ad loca remota coram suis Ordinariis comparere consueverint, ad respondendum super quibuscunque Articulis, vos ut eos sumptibus et labori∣bus fatigetis, ipsos vocari faciatis ad loca remota ad respondendum coram vobis super diversis Articulis. Et jam Quadraginta de Bur∣gensibus illis citari fecistis quod compareant coram vobis apud De∣rington in crastino sancti Jacobi super incertis responsuri. Ipsos e∣tiam per districtionem Ecclesiasticam compellatis de die in diem ad praestand. Sacramenta pro voluntate vestra ipsis invitis, aliter quam facere consueverunt, in grave damnum ipsorum, detrimentum et depauperationem Burgi nostri praedicti, ac in praejudicium Coronae nostrae et Regiae dignitatis. Ita quod per hujusmodi Compulsiones et injustas Citationes, praedicti Burgenses nostri tantis fatigantur laboribus et expensis, quod quidem ex ipsis miserabiliter coguntur mendicare. Quia igitur tantas injurias tam nobis quam eis illa∣cas diutius sustinere non possumus, sicut nec debemus, vobis sicut indempnitatem diligitis, et ne ad vos graviter capere debeamus, fir∣miter inhibemus, ne praefatos Burgenses nostros per citationes ali∣quas ad loca trahatis remota, vel eos ipsis invitis compellatis ad a∣liquas recognitiones seu attestationes per eorum Sacramenta faci∣endas, nisi * 1.2 in causis in quibus debent et hucusque praestare con∣sueverunt; scituri pro certo, quod si secus egeritis, dissimulare non possumus quin de consilio Magnatum nostrorum festinum remedium ad hoc apponi faciamus. Teste Rege apud 17. die Julii.
Eodem modo inhibitum est Archid. Northumbriae, ne Burgenses praedi∣ctos per coercionem Ecclesiasticam compellat ad praestand. Sacra∣menta coram eo super incertis et indistinctis, aliter quam facere de∣bent, et facere consueverunt, temporibus retroactis. Teste ut supra.
He likewise issued this memorable Writ to the Bishop of Durham himself, to com∣mand his Officials and Ministers to cease from such oppressions, Visitations, Articles, Oaths and proceedings against these Burgesses, contrary to their ancient custom, and against his Crown and dignity, as such Ecclesiastical usurpations were then reputed.