Page 966
REX Magistro Henrico de Kilkenny, & Guydoni de Castro Bernardi, & aliis Ex∣ecutoribus* 1.1 testamenti W. quondam Elyensis Episcopi salutem. Cum omnia in∣distinctè Legata in Regno nostro & etiam alia in subsidium Terrae Sanctae Legata, ad nos ex indulgentia sedis Apostolicae dudum nobis inde concessa totaliter pertineant, & venerabilis Pater H. Elyensis Episcopus & ejus offic. a vobis ut accepimus exigunt utraque hujusmodi Legata de bonis dicti defuncti in praejudicium dicti concessionis nobis factae, Vobis Mandamus super omnia quae habetis in Regno nostro districte inhibentes, ne praefato Episcopo vel ejus Offic. aut aliis quibuscunque aliqua hujusmodi Legata de bonis ipsius defuncti sol∣vatis, nec super hiis quae ad nos in hac parte pertinent alicujus exa∣men, in praejudicium dictae concessionis nobis factae absque nostro man∣dato speciali subire praesumatis. Taliter vos in hac parte habentes quod pro defectu vestri ad vos graviter capere non debemus. Teste H. le Bygod Justiciario no∣stro Angliae apud Westm. 22. die Novembris.
The Nobles being highly incensed against Adomar Bishop Elect of Winchester, who voluntarily fled out of the Realm to avoid their Justice and fury, the King thereup∣on writ this Epistle to the Pope, to provide for him elsewhere, and not to confirme him in his Bishoprick of Winchester, to prevent disturbances, scandals, discontents, and preserve the peace of the Realm, which ought to be preferred before all private re∣spects and obligations to him.