Page 965
REX Hugoni le Bygod, Justic. Angliae salutem. Cum redemptiones votorum* 1.1 Crucesignatorum, & indistinctè Legata nobis à sede Apostolica in subsidium Regni Apuliae, dudum fuerunt concessa, & venerabilis Pater H. Elyensis Episcopus consimilem gratiā de indistinctè Legatis ab eadem sede ad exhonerationem debitorum Ecclesiae suae sibi postmodum asserat esse concessam, ac Magistri H. de Kilkenny, & Guydo Rector Ecclesiae de Byrmyngham, qui se gerunt pro executoribus bonae me∣moriae W. Elyensis Episcopi, quamplura bona quae fuerunt ipsius Episcopi indistin∣ctè Legata distraxerint, & ea adhuc distrahere seu diripere non desistant, ut audivi∣mus, in praejudicium indulgentiae nostrae praedictae. Volentes tàm juri no∣stro quàm juri praefati Episcopi si quod habeat in praemissis, cum indempnitate nostra & sua secundum quod tenemur prospicere; Vobismandamus, quod per visum & te∣stim: offic. praedicti Episcopi & Magistri Roberti de Melkele, executoris memoratae gratiae nobis factae, omnia bona quae fuerunt praedicti Episcopi defuncti de indistinctè Legatis ubicunque fuerint & ad quorumcunque manus devenerint, in aliquo salvo & tuto loco custodiri faciatis, asque ad instans festum Pentecostes, ut tunc de consilio Magnatum nostrorum qui sunt de consilio nostro, sciatur utrum bona praedi∣cta ad nos, vel ad praedictum Episcopum, seu ad ordinationem praedictorum Executo∣rum debeant pertinere. Teste &c. apud Noyun.
The further proceedings and resolution in this case of the Bishop of Ely's seque∣strations, are thus recorded.