REX Papae salutem, cum reverentia & honore. Cum Nuncios nostros ad se∣dem* 1.1 Apostolicam dudum misisse proposuissemus, & hoc hucusque distulerimus occasione tractatus pacis inter nos & illustrem Regem Franciae, jamdiu praelocutae quae nuper Paris. circa festum beati Nicholai completa fuit penitus & firmata, à cujus consummatione pacis expeditio Nunciorum nostrorum versus Curiam vestram plu∣rimum dependebat: Sanctitatem vestram affectuosè duximus exorandam, quatenus moram dictorum Nunciorum occasione praedicta habere dignemini excusatam. Nos autem praedictos Nuncios nostros ad vestrae Sanctitatis praesentiam cum celeritate qua possumus destinabimus, qui negotia nostra Paternitati vestrae plenius explica∣bunt, quos si placet in praemissis recommendatos habeatis. Teste Rege apud Paris. 19. die Decembris, Anno 44.
Eodem modo verbis tamen competenter mutatis scribitur Cardinalibus, & Magi∣stris Jordano, & Arloto, traditae fuerunt Literae Nicholao Vaketi Januensi eunti ad Cu∣riam, videlicet Albo Cardinali, fratri H. de Sancto Caro, Domino J. Gaitan. Domi∣nis & Hobon. Octomano, & Richardo Hannibal.
The King issued this Prohibition to the Collectors of the Dismes granted him by the Pope, not to collect it from his Clerks therein named till further order.