Page 958
REX Venerabili Patri P. Sancti Georgii ad Volum Aurcum Diacono Cardinali••* 1.1 salutem, & sincerae dilectionis affectum. Ex veridica tàm dilecti Militis nostri Willielmi Bonquer, quàm aliorum Nunciorum nostrorum relatione didicimus▪ quod vos negotia nostra & Regni nostri sincero animo amplectantes, ipsa non minus quam vestra totis studuistis viribus promovere; unde Paternitati vestrae, quas possumus et∣si non quas debemus gratiarum referimus actiones; rogantes, quatenus quid voluntati vestrae placuerit, quod per nos valeat expediri nobis significari velitis. Scituri, quod si in aliquibus vobis responderemus ad votum nobis gratum esset plurimum & accep∣tum. Negotia verò nostra tàm Regni Argliae, quàm Regni Siciliae, & alia pro qui∣bus ad Curiam Romanam praefatum Willielmum destinavimus, vobis recommen∣damus; supplicantes attentè, quatenus negotia illa solita benignitate promovere dig∣nemini. Et hiis quae vobis ex parte nostra dicet fidem adhibere velitis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Cardinalibus, videlicet Albo Cardinali, Johanni Geyton, Ottobono, Octomano, H. de Senithier, R. Hanniball.