Page 575
REX Decano & Capitulo Sancti Pauli London. salutem. Cum Ecclesia ve∣stra* 1.1 protectioni Dei et nostrae vacante sede specialiter sit com∣missa, nullatenus sustinere possuimus nec debemus, quod sub prae∣dicta protectione Iuri et libertati ejusdem Ecclesiae in aliquo deroge∣tur. Cum igitur, sicut audivimus, magister P. de Depham. per Petrum de Arch. sicut dicitur datum a sede Apostolica provisorem, nisi eidem assignaveritis stallum in Choro, et locum in capitulo, sede va∣cante procuraverit, Ecclesiam vestram suspendi. Quia hujusmodi assignatio si ipsam absque consensu nostro fieri contingeret, Vobis firmiter inhibemus ne praefato magistro P. sive alicui alii hujusmodi assignationem vacante sede aliquatenus assignetis. Teste Rege apud Westmonasterium 12▪ die Octobris.
Et prohibitum est magistro Petro de Arch. ne alicujus authoritate praefatam Ecclesiam suspendere, vel in eadem sede vacante contra dignita∣tem Regiam aliquid praesumat attemptare.
Et prohibitum est magistro Petro de Depham. ne in hujusmodi Procuratione contra dignitatem Regiam aliquatenus prosequi praesumat.
If any Religious person did cast off the habit of his order, and become a Layman, or wander abroad out of his Monastery without consent of his Abbot or general of his Order, the King upon complaint, by his Ecclesiastical prerogative, usually issued forth his Writs to apprehend them as Apostates, and deliver them over to their Superiors, to be condignly punished; witnesse this ensuing Writ.