Page 533
GREGORIUS Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Ar∣chiepiscopo* 1.1 Cantuariensi, & Suffraganeis ejus, salutem & Apostolicam Benedicti∣onem. Ascendit de mari bestia, blasphemiae plena nominibus; quae pedibus ursi, & leonis ore desaeviens, ac membris formata caeteris sicut pardus, os suum in blasphemi∣as divini nominis aperit, tabernaculum ejus & sanctos, qui in caelis habitant, similibus impetere jaculis non omittit. Haec unguibus & dentibus ferreis cuucta confringere, & suis pedibus universa desiderans conculcare, fidei occultos olim paravit arietes, & nunc apertas machinas instruit Ismaelitarum, Gymnasia animas avertentia construit, & in Christum humani generis redemptorem (cujus testamenti tabulas stylo pravitatis haereticae nititur abolere, fama testante) consurgit. Igitur admirari desinite om∣nes, ad quos ab hac bestia contra nos edita pervenerunt obloquia blasphemiae: sed nos omni Deo servitute subjecti, detractionum sagittis impetimur; cum nec ab his opprobriis immunis Dominus relinquitur. Admirari desinite, si injuriarum in nos mucronem exerit, quod ad perdendum de terra nomen Domini jam assurgit: sed potius ut ejus resistere aperta veritate mendaciis, ac illius confutare fallacias, purita∣tis argumento postitis, caput, medium, & finem hujus bestiae Frederici dicti Impera∣toris inspicite diligenter: & in ejus verbis abominationes duntaxat invenientes & scelera, contra ipsius dolos sinceros animos scuto veritatis armate. Attendentes qualiter sinceritatem Apostolicae sedis & nostram, Literis per diversa climata mundi transmissis, pollutis visus est maculare narratibus dictus Fredericus; figulus falsita∣tis, modestiae nescius, nec aliquo perfusus rubore mentitur: Quod nos ipsum nobis in minori officio constitutis, amicum pristinum, fidem, & mores, adepto Apostolatus officio, relinquentes, quia sicut sacramento praestito, & lata in ipsum excommunica∣tionis sententia, tenebatur praefixo tempore in Terrae Sanctae subsidium vel succursum, infirmitate non potuit prohibente transire, vincula excommunicationis astringere, postulatum ab ipso sanitate resumpta absolutionis beneficium denegare, ipsumque in dictum transeuntem subsidium, per nuntios & legatos nostros Literas processui con∣trarias Soldano mittentes, impedire curavimus, ut sic esset de Regni Hierosolymitani recuperatione concepta frustratus: Regnum Siciliae, pro eo quod Reinaldus olim filius Ducis Spoleti, praeter ipsius conscientiam, terram invasit Ecclesiae, nos injuste & violenter intrasse, ac ipsius homines provocasse ad per jurium, falso conqueritur Seque de Syria in Apuliam redeuntem, illatae injuriae omisisse vindictam, acceptasse concordiam, & rediisse ad matrem Ecclesiam gloriatur: licet autem haec figmenta publica notitia reprobet, quia tamen nonnunquam rectitudinis sedem velatum occu∣pat in aure sincera mendacium, apud quam pro se veritas non invenit advocatum; ne in corda vestra falsitas quaecunque possit fraude surripere, dignum est, verum rei per nos gestae modum & ordinem non latere, qui dictum Fredericum ante & post∣quam Apostolicae nostros suggessimus humeros servituti, sub vulpe latentem, omni euravimus gratia prosequi; donec spe, quae patri de filio solet innasci, sublata, idem Fredericus fremens in magnitudine sua, & ex adepta fortitudine infrunitus, matri Ecclesiae pro bonis mala retribuit: & in eam quam fucatis delinivit aliquando verbo∣rum fallaciis, virus effundere caudae aculeo, more scorpionis, incepit. Nam cum olim Terrae Sanctae necessitas, praedicta sententia, & juramentum, ac praefixus termi∣nus transitum ejus exposcerent, & illud idem multa Millia Crucesignatorum ipsum Brundusii expectantia, cum instantia postularent: idem dictos Crucesignatos inibi, donec sub ignoti aeris intemperie diversis lugendae mortis casibus periere, detinuit, & perjurium ac excommunicationis sententiam gratis incurrens, infirmus fide, sed sanus corpore, ut securius Deo mentiretur, & Ecclesiam falleret, omissio promissio passagio, in lecto aegritudinis diebus aliquot simulatus decubuit, ac Terram Sanctam incursibus hostium Christi exponere minime dubitavit, ex eo nullo dolore percussus, quod ibi clarae memoriae nobilis vir Thuringiae Lantgravius, utinam non veneni peri∣culo, sicut mundus clamat, extitit interemptus. Cumque de conficta aegritudine & aliis praemissis, nobis per Literas Praelatorum ibi morantium constitisset: ne discipli∣nae virga tanto subjecta facinori, nos & Apostolica sedes redderemur inde notabiles, Crucesignatorum mortem & Terrae Sanctae pericula deplorantes, & cupientes saltem in altero Ecclesiae lachrymas moeroris dextra debitae consolationis abstergi, ipsum latae sententiae in eum de consensu suo authoritate bonae memoriae Honorii Papae prae∣decessoris nostri, excommunicationis sententiae subjacere denunciavimus; summo desiderio postulantes, ut eum postmodum emendatum, tantorum revelatione damna∣torum,