Page 519
FREDERICƲS Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, Hieru∣salem* 1.1 & Siciliae Rex, universis sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, dilectis amicis suis, salutem, & sincerae dilectionis affectum. Cum sit Christus caput Ecclesiae, (not the Pope) & in Petri vocabulo suam fundaverit Ecclesiam supra Petram, vos Apostolorum statuit successores, ut Petro pro omnibus ministrante, vos qui estis Candelabra Ecclesiae, super Montem, non sub modio constituta, revera om∣nibus qui sunt in domo effectu bonorum operum luceatis, nec a publica mundi lingua ex conscientia generali vos subtrahere intendatis, cum ad singula quae praesidens sedi Petr proponit statuens, vel denuncianda decrevit, aequa participatio vos admittit: nisi praevius religionis Ecclesiae status, & zelus effervescens evitandi scandali genera∣lis, vobis cautelam suggesserit ad futura. Quis enim non miretur & stupeat, quod tot venerabilium Patrum congregatione munitae Ecclesiae generali, sedens in solio (& utinam ••ustus Judex) velit inconsulte procedere, ac suis motibus excandes∣cens, in Romanum tendit Principem, advocatum Ecclesiae, ac ad praedicationem Evangelii stabilitum, ob favorem Lombardorum rebel∣lium, exercere gladium spiritualem, si dicere liceat, minus juste, cum alias quicquid ex objectis Ecclesiarum gravaminibus, quae dicuntur, objiciat, quantumve species per individua detinentur, vel emendationem reciperint, vel ex deliberata nostri provisione consilii sit in proximo, prout jussio jam praecessit debita, & integra emendatio secutura. Nam ecce per Patentes Literas Praelatorum, quos mandatum Apostolicum praestitit monitores, ejusdem testimonium declaratur: & praecedens nostra constitutio super revocatione Praelatorum damna passorum, & de praestanda integra satisfactione Praelatis, jam per Literas Venerabilis Archiepiscopi Messanensis, vocato ad hoc assessori nostro transmissas, evidens exhibet testimonium veritati. Propter quod non indigne dolemus, si Pater Apostolicus offendere tam graviter nos intendat. Unde dum in constantem virum tam vehemens cadit injuria, etsi patienter ferre velimus, immanitas negotii non permittit, quin ad ultiones quibus Caesares uti solent, facti violentia nos impellat. Veruntamen dum consideramus impatientiam procedentis, & difficultatem attendi∣mus defensoris, si ex aequo liceret privatas exercere vindictas, quas in hominem per quem scandalum venit, & in sui participes sanguinis compensare possemus, & in ip∣sum & suos attemptata Sedis injuria redundaret, tolerabilius duceremus. Sed cum nec ipse, nec tota propter hoc sua passura progenies, tanti forent, ut culmen Im∣perii zelaret ultionem ipsorum, cumque Sedis authoritas audaciae sibi froena relaxet, et tot venerabilium fratrum moles eum in con∣cepta fovere pertinacia videatur, angit nos altiori mente turbatio, quod dum nos intendamus a persequente defendere, oporteat nos defendendo gravius offendere resistentes: salva in omnibus Eccle∣siae Sanctitate, quam cultu sacro et debita reverentia veneramur. Quapropter venerabilem coetum vestrum affectuosius deprecamur, quatenus mo∣tus Summi Pontificis, quos ex causis evidentibus non tam justos quam voluntarios mundus agnoscit, ex deliberata modestia com∣pescatis: generali statui et praesenti quieti mentium, a scandalis providentes. Nam cum ad salutem omnium vestrum favorabiliter alligemur, ab injuriatorum offensa non poterimus aequanimiter abstinere: quin etsi obstare prin∣cipiis non possimus, licite debeat injurias, quas revocare non possumus, injuriis pro∣pulsare. Datum Podonii, decima die Martii, undecima Indictione.
These new feuds between the Emperor and Pope, caused many persons to forge or renew old Prophecies, which they applyed to those times, and Pasquils to be pub∣lished by both parties, against each other, as well as Letters, and these in particular besides others.
Et tunc temporis quaedam scripta, quae videbantur futurorum esse prognostica,* 1.2 propter imminentia pericula, & discordiam ortam inter tam graves personas, quibus non sunt majores, imo nec pares, ad memoriam sunt redacta, & recenter recitata. Quorum unum est hoc sequens. Excitabitur Roma contra Romanum, & Romanus substitutus Romam Romano imminuet. Alleviabuntur virgae pastorum, & solatium