sua procederet, quam in Albigensium partes pro corro boratione Catholicae fi∣dei sibi commisimus curam, per quosdam fideles suos mandavit impediri. Item, ex∣communicamus & anathematizamus eundem, pro eo quod non permittit quasdam cathedrales, & quasdam alias vacantes ecclesias in Regno ordinari, & hac occasione periclitatur libertas ecclesiae, perit fides, quia non est qui proponat verbum Dei, nec qui regat animas, deficiente pastore. Et sunt nomina dictarum ecclesiarum va∣cantium, Cathanensis, Reginensis, Accriviarensis, Squilatensis, Resensis, Proten∣tinensis, Hydrontine••sis, Policastrensis, Saretinensis, Aversanensis, Valvensis, Molopolitensis, Polimane••ensis, Melfrensis, Rapellensis. Monasteria vero sunt ista: V••rnu∣sinum, & sancti Salvatoris Massanensis. Item excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod in Regno Clerici capiuntur et incarcerantur, proscri∣buntur et occiduntur. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod non permittit Soranam Ecclesiam reparari. Item, excommunicamus & Ana∣thematizamus eundem, pro eo quod nepotem Regis Tunicii, venientem ad Ec∣clesiam Romanam pro suscipiendo Baptismatis sacramento, detinet, nec venire per∣misit. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod Petrum Saracenum, nobilem Civem Romanum, ex parte Regis Angliae ad sedem Apostoli∣cam venientem, cepit & detinet carceri mancipatum. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod terras Ecclesiae, scilicet Ferrariam, Pingno∣gomam, Bendoniam, F••rrarianensem Diocesim & Condonensem, Lucanensem Dioce∣sim, & terram Sardiniae occupavit, contra juramentum, quo super hoc Ecclesiae tenetur, temere veniendo. Item, excommunicamus & Anathematizamus eun∣dem, pro eo quod terras quorundam nobilium de Regno, quas Ecclesia tenebat ad manus suas occupavit & devastavit. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod quasdam Ecclesias Cathedrales, videlicet, Mons Rega∣lis, Cepheladensis, Cathanensis, Squilatensis, & quaedam monasteria, videlicet Mil∣litensis, sanctae Eufemiae terrae Majoris, & sancti Johannis in Lamis, bonis suis spoliavit. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod multae Ecclesiae Cathedrales, & aliae Ecclesiae & Monasteria de regno, per iniquam de inquisitionem fuerunt fere bonis omnibus spoliata. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod in Regno Templarii & Hospitalarii mobilibus & immobilibus spoliati, non sunt juxta tenorem pacis integre restituti. Item, ex∣communicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod talliae & exactiones contra formam pacis, ab Ecclesiis & Monasteriis pro ipso extorquentur in Regno. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, pro eo quod in Regno Ec∣clesiarum Praelati & Abbates Cisterciensis & aliorum Ordinum, compelluntur per singulos menses dare certam summam pecuniae pro constructione castrorum novorum. Item, excommunicamus & Anathematizamus eundem, quod contra tenorem pacis, hi qui adhaeserunt Ecclesiae bonis omnibus spoliati exulari coguntur, tanquam pro∣scripti, uxoribus & liberis captivati. Item, excommunicamus & Anathematiza∣mus eundem, pro eo quod per ipsum impeditur negotium terrae sanctae, & repara∣tio Imperii Romani. Omnes autem qui juramento fidelitatis ei tenentur astricti, ab ejusdem observatione juramenti decernimus absolutos, ne sibi fidelitatem observent, districtius inhibentes, quam diu fuerit vinculo excommunicatio∣nis astrictus. Super oppressionibus & aliis gravaminibus nobilium, pauperum, viduarum, orphanorum, & aliorum de Regno, pro quibus idem Fredericus alias juravit stare mandatis ecclesiae ipsum intendimus amovere, & in ipso negotio, dante domino, procedemus sicut justum fuerit procedendum. Porro, pro omnibus & singulis supradictis, pro quibus dictus Fredericus a nobis diligenter fuit admonitus, & frequenter, nec parere curavit, eundem Fredericum excommunicationis et Anathematis vinculo innodamus. Caeterum, quia idem Fredericus, de dictis factis fuit, multis clamantibus, per universum quasi orbem, quod Catholica fide recta non sentiat, est graviter diffamatus: nos, dante Domino, super hoc loco suo & tempore procedemus, secundum quod in talibuś requirit ordo Juris.
Quam sententiam cum suis causis in cunctis regionibus per Universos Praelatos, in singulis Ecclesiis sibi subjectis cum solemnitate, pulsatis campanis & candelis accensis praecepit Dominus Papa promulgendam.
His auditis, Dominus Imperator in iram excanduit vehementem, exprobrando & multoties recitando, imponendoque Ecclesiae & ejus rectoribus, Quod omnes sibi essent ingrati, rependentes mala pro bonis: recolens quod fluctibus marinis & mille