REX Priori Sancti Gregorii Cant. & Decano ejusdem Civitatis, salutem. Cum* 1.1 Henricus Rector Ecclesiae Sancti Leonardi trahat in causam coram vobis Here∣bertum, Canonicum Ecclesiae sancti Martini London. ejusdem Ecclesiae procuratorem super quibusdam, statum & libertatem dictae Ecclesiae tangentibus, quae in editione praedicto Hereberto facta continentur super quibus contra dictum procuratorem ferre∣tur praejudicium, qui sumus dictae Ecclesiae sancti Martini patroni, quae nostra libe∣ra Capella est, & ab omni Jurisdictione Episcopali per * 1.2 sedem Apostolicam exempta, ne contra ejusdem Ecclesiae Decanum & Capitulum, vel eorundem Procuratorem ulterius in dicta causa procedatis, Dominum Papam appellamus, William de Wakering. Capellanum procuratorem nostrum ad appellandum nomine nostro, & appellationem nostram innovand. constituentes ratum habituri, quicquid idem W. appellando & appellationem innovando coram vobis fecerit. Teste apud VVindl. 6. die Maii anno regni nostri. 22.
Moreover the King granted this memorable Prohibition to the Archdeacon of