REX Universis praesentes Literas inspecturis, salutem. Cum Sanctissimus* 1.1 Pater & Dominus Alexander Papa quartus Edmundo nato nostro Regi Sicil. Regnum Sicil. & totam terram quae est citra Farum usque ad confinia terrarum Ec∣clesiae Romanae, cum omnibus juribus, honoribus, districtibus, & pertinentiis suis, excepta Civitate Ben••vent. cum ipsius juribus & pertinentiis universis de fratrum suo∣rum consilio & assensu in Feod. duxerit concedend. sub quibusdam conditionibus, quae in Apostolico privilegio confecto, super concessione hujusmodi continentur. Inter quas duae conditiones habentur, ad quarum alteram implen∣dam juramento, ad reliqua vero promissione interposita Edmundum Primogenitum nostrum, memoratus Dominus obligari nos dicto Edmundo promittendi Uenerabili Patri fratri Jacobo Bonon. Episcopo, ipsius Domini Papae Nuncio, et obligandi se ipsi Domino Papae et Romanae Ecclesiae et juramentum praestandi pro praedictis conditioni∣bus adimplendis per has Patentes Literas plenam authoritatem concedimus et liberam potestatem. In cujus rei testimonium praesentem pa∣ginam fecimus nostri sigilli munimine roborari.
Dat. apud Windes. Anno Domini 1255. Indictione 13. pridie Calend. Decembris, Regni autem nostri Anno 40.
Per ipsum Regem, Episcopum Heref. Com. Glouc. fratres Domini Regis, Johannem Mansell, & alios de Consilio Domini Regis.