REX Magistro Rustando Subdiacono & Capellano Domini Papae, & fratri Johanni* 1.1 de Kanc. ordinis fratris Minorum, executoribus negotii Crucis à Domino Papa deputatis, salutem. Quia de intentione et voluntate Domini Papae, super pecunia negotii Crucis nondum nobis plenius constat, et per Nuncios nostros quos ad Curiam Romanam pridem misimus inde in brevi credemus certiorari, vobis mandamus firmiter injungentes, ac districtius prohibentes, ne de pecunia Crucis undecunque proveni∣ente collecta vel colligenda, seu etiam de Decima beneficiorum Ec∣clesiasticorum alicui Mercatorio vel alii aliquo modo aliquid libere∣tis, set totam illam pecuniam undecunque provenientem, in ali∣quo tuto loco reponi fac. per visum dilectorum et fidelium nostrorum Philippi Luvel. Thesaurarii nostri, et Edmundi de Westmonasterio, donec de intentione et voluntate dicti Domini Papae super eadem pecunia nobis plenius innotescat. Et hoc sicut protectione et defensione nostra gaudere velitis nullatenus omittatis. In cujus, &c.
Teste Rege apud Merton. 25. die Aprilis.
Per Johannem Priorem de Novo Burgo.