REX Abbati de Lesnes salutem. Audivimus quod Prior et Monachi sanctae Trinitatis Cantuar. coram te et Conjudicibus tuis trahit E. Cant. Archiepiscopum in placitum, in curia Christianitatis Authoritate Literarum Domini Papae, super advocationibus Ecclesiarium Ma∣neriorum suorum, et super xeniis quae idem Archiepiscopus percipit, de Maneriis ipsorum Prioris et Monachorum, et super obedientiis domus Sanctae Trinitatis Cant. Quia vero manifeste est contra Co∣ronamet dignitatem nostram quod praefata loquela teneatur in Cur. Christianitatis, cum placitum de advocationibus Ecclesiarum alibi teneri non debeat nec consueverit in Regno nostro quam in Curia nostra: Et praeterea cum vacante Archiepiscopatu Cantuar. ad nos et haeredes nostros pertineat dictorum xeniorum perceptio, et prae∣dictarum obedientiarum dispositio, prohibemus tibi ne de cetero placi∣tum illud teneas in Curia Christianitatis. Teste Rege apud Roff. 14. die Marc.
These Abbots notwithstanding this Prohibition proceeded in these suits; there∣upon the King issued this second Writ of Prohibition to them and the Prior of Trinity, not to proceed therein under paine of seasing their Temporalties.