Page 856
REX &c. Rogero de Turkleby & Nicholao de Turri. salutem. Quia horrible* 1.1 factum nuper perpetratum in Civitate nostra Linc. de Puero Christiano ibidem Crucifixo in dedecus et vituperium Iesu Christi, toto Cordis desiderio vindicari peroptamus, ad ipsius Iesu Christi nominis honorem, fidei Christianae exaltionem, nec non et pacis nostrae conser∣vationem, constituimus vos Justic. nostros ad faciendam pleniorem inquisitionem quia fuerunt de Schola Peytevini Magni, qui fugit pro morte dicti pueri, & de qui∣busdam articulis dictum factum contingentibus. Et ideo vobis mandamus, quod die Martis prox. ante instantem Dominicam Palmarum, conveniatis apud Linc. ad di∣ctam inquisitionem faciendam prout vobis nuper viva voce injunximus. Mandavimus enim Vic. nostro Linc. quod 12. tam milites quam alios liberos & legales homines de propinquioribus Visnet. Civitati Linc. & 12. Legales & discretos Cives ejus∣dem Civitatis, una cum majore Ballivis & Coronatoribus dictae Civitatis, per quos rei veritas in praemissis melius & plenius investigari valeat & inquiri. Et om∣nes Judaeos et Judaeis qui aliquibus Judaeis in eadem Civitate infra bi∣ennium proximo praeteritum sunt obsecuti, dictis die et loco coram vo∣bis venire faciatis ad dictam Inquisitionem plenius faciendum. Et quod ipse Vic. assumptis secum Coronatoribus nostris Com. sui vobis ad praemissa fa∣cienda dictis die & loco assistat diligenter, ex parte nostra injunxeritis. In cujus, &c. Teste Rege apud Norwicum 27. die Marcii.
The History of this Childs crucifixon, and proceedings against the Jewes upon this inquisition, is thus recorded by the continuer of Mat. Paris.
Anno quoque sub eodem, circa festum Apostolorum Petri & Pauli, Judaei Lin∣colniae* 1.2 furati sunt unum puerum, Hugonem nomine, habentem aetate octo annos. Et cum ipsum in quodam conclavi secretissimo, lacte & aliis puerilibus alimentis nutri∣rent, miserunt ad omnes ferè Angliae Civitates, in quibus Judaei degebant, & convo∣carunt de unaquaque Civitate aliquos Judaeorum, ut in contumeliam, et op∣probrium Iesu Christi interessent sacrificio suo Lincolniae. Habebant enim, dicebant, quendam puerum absconditum ad crucifigendum. Et convenerunt multi Linc. Et convenientes, constituerunt unum Judaeum Lincol∣niensem pro Judice, tanquam pro Pilato. Cujus judicio & omnium favore, affe∣ctus est puer diversis tormentis. Verberatus est usque ad cruorem & livorem, spi∣nis coronatus, sputis ac cachinnis lacessitus. Et insuper à singulis punctus cultellis, qui dicuntur Anelatii, potatus felle, derisus probris & blasphemiis, & crebrò ab eis∣dem, frendentibus dentibus, Jesus Pseudo-propheta vocatus. Et postquam di∣versimodè illuserant ei, crucifixerunt. Et Lancea ad cor pupugerunt. Et cùm ex∣pirasset puer, deposuerunt corpus de Cruce, & nescitur qua ratione eviscerarunt corpusculum: dicitur autem, quod ad Magicas artes exercendas. Mater autem pu∣eri filium suum absentem per aliquot dies diligenter quaesivit, dictumque ei à vicinis, quod ultimo viderunt puerum, quem quaesivit, ludentem cum pueris Judaeorum sibi coaetaneis, & domum Judaei cujusdam intrantem. Intravit igitur mulier subito do∣mum illam, & vidit corpus pueri in quendam puteum praecipitutum. Et cautè convocatis Civitatis Ballivis, inventum est corpus & extractum. Et factum est mi∣rabile spectaculum in populo. Mulier autem mater pueri, querula, & clamosa omnes Cives in uno convenientes, ad lacrymas & suspiria provocavir. Erat autem ibidem Dominus Johannes de Lexintona, vir quidem circumspect us & discretus, in∣super eleganter literatus. Quia ait: Audivimus quandoque quod talia Judaei in op∣probrium Jesu Christi domini Crucifixi, non sunt veriti attemptare. Et capto u∣no Judaeo, in cujus domum scilicet intravit puer ludens, & ideo aliis snspectior, air illi: Miser, nescis quod te festinus manet interitus? Totum aurum A ngliae non sussice∣ret ••d ereptionem tuam aut redemptionem. Ʋeruntamen dicam tibi, Iicet indigno, quali∣ter poteris vitam tuam reservare, & membra ne mutileris. Utrumque tibi salvabo, si quacunque in hoc casn aguntur, sine fal si stamine mibi pandere non formides. Judaeus igitur ille, cui nomen Copinus, sic credens viam invenisse evasionis, respondit, dicens: Domine Johannes, si dictis fact a compens as, pandam tibi mirabilia. Et animavit eum & stimulavit ad hoc Domini Johannis industria. Et ait Judaeus: Vera sunt quae di∣cunt