ALEXANDER Episcopus, &c. Charissimae in Christo filiae illustri Re∣ginae Anglorum, salutem & Apostolicam benedictionem. Nimis amarae ni∣miumque molestae sunt nobis injuriae, quae devotis Ecclesiae filiis irrogantur: valdè cor nostrum offensae fidelibus Apostolicae sedis illatae conturbant. Sed de illorum mo∣lestiis plus dolemus, quorum circa sedem Apostolicam semper devotio ferbuit, claruitque sinceritas, quod inter alios puritatis titulo praesigniri meruerunt, & ube∣riori ab eadem sede fulciri favore, & attolli honorificentia potiori. Horum namque gravamina illicò sentimus in nobis, qui mox cum laeduntur, degustamus suarum amaritudinem laesionum. Sanè ad audientiam nostram, non sine cordis amaritudine, & mentis tribulatione pervenit, quod nuper Astensibus Civibus ad depopulationem Castri Montis Calerit hostiliter procedentibus, dilectus filius nobilis vir Thomas de Subaudia Comes, avunculus tuus, qui in eodem Castro tunc temporis morabatur, recedens exinde, ad Civitatem se transtulit Taurinensem, sperans cum auxilio Civium Civitatis ejusdem, suorum utique Vassallorum, in successu praedicti Castri, quod ad eum spectare dignoscitur, recuperare. Sed dicti Cives, tanquam contemptores divini timoris, & famae propriae neglectores, * 1.1 fidelitatis juramento, quo praedicto Comiti tenebantur astricti, temerè violato, eisdem Astensibus procurantibus, & ad id auxilium impendentibus, ipsum capere & detinere, non sine proditionis nota, nequiter praesumpserunt. Et quidam rumor jam sinister, interiora nostra dolore immani acriter vulneravit: quia tantò venit auribus nostris acerbior, quantò deten∣ti nobis charior est persona. Tristamur itaque, nec indignè, quod filius, quem inter alios praecipuè complectimur, taliter detinetur. Dolemus, nec mirum, quod tanti persona Magnatis, de cujus sincero confidebamus obsequio, in manus suorum incidit proditorum: arctiusque tenetur, quia devotione assidua invalescens, ad praedictae sedis exaltationem indefessa sollicitudine laborabat. Cum enim praedictum Comi∣tem suumque genus singulari benevolentia prosequimur, cum ejusdem domum propter suae devotionis merita quodam semper affectu praetulerimus speciali, magis ex hoc suarum sentimus aculeos passionum, amplius ob id adversitatum ipsius amari∣tudinem delibamus. Quin imò sic proximo nos ejus detrimenta contingunt, quod ea patienti compatimur statim: similiter non potest unquam adversitatis flagello fe∣riri, quin percutiamur protinus cum eodem. Similes quippe nobis affectus commisit, propriosque dolores amara nobis transfusione partitur. Ideo serenitatem tuam ro∣gandam intentius duximus, & hortandam, quatenus personas & bona Civium Tauri∣nensium & Astensium, in terris tuae ditioni subjectis existentium, capi facias, & tam diu detineri, donec praedictus Comes restituatur pristinae libertati. Regi quoque consi∣milis Epistola est transmissa.
Circa festum beatae Catharinae applicuit Cantuariensis Archiepiscopus de partibus* 1.2 Italiae, post multas inutiles Anglicanae pecuniae effusiones, et labores infructuosos, qui parum profecit in bellicis negotiis apud Taurinam Civitatem. Nec est liberatus frater ejus Thomas, quandoque Comes, à carcere Civium, licet Subaudienses omnes vires effuderint ad ipsius liberationem, & quamvis Papa ipsum liberare conaretur, scribens Reginae Anglorum contra Cives, ad eorum impedimentum: as aforesaid.
What Authority the Pope exercised this year in disposing Archbishopricks in Ire∣land, is thus storied in one particular.