processus, si qui contra vos & Monasteria vestra, penitus revocamus. Ac statuimus insuper concedendas, cujuscunque tenoris indulgentias & Literas, nisi de hac specia∣lem & plenam de verbo ad verbum fecerint mentionem; vires aliquas adversus vos & Monasteria vestra non habere. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc pagi∣nam nostrae constitutionis & revocationis infringere, vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei & bea∣torum Petri & Pauli Apostolorum, se noverit incursurum. Data Neapoli, octavo Calend. Junii, Pontificatus nostri anno primo.
Misit insuper eodem tempore Papa Literas Regi deprecatorias (praedictas) pro ordine Cisterciensi. Scripsit insuper Albus Cardinalis Regi devotissimè pro ordine Cisterciensi; ne pro Deo ipsum sacrum ordinem talibus vexaret exactionibus, & sic ad horam Cistercienses respirarunt, qualiquali pace gaudentes.
But soon after, Rex praecepit, ne aliqua gratia exhiberetur Cisterciensibus, sed ut vexarent eos Vicecomites & alii Regii satellites, nec fieret eis jus, nisi commune. Et iratus quia intercessores procurabant pro eis, permisit, ut exigeretur & extorque∣retur ab illis, cum redirent de generali eorum Capitulo, Telonium, quod vulga∣riter dicitur Paagium, contra libertatem & antiquam, & approbatam eorum con∣suetudinem. Unde multi super hoc non praemuniti, cucullas & tunicas vendere cogebantur.
Qui verò ex parte universitatis Praelatorum ad Romanam Ecclesiam destinabantur, talem adepti sunt modificationem, & de intolerabili rigore remedium. Alexander, &c. Praelatis, &c. Provisionis nostrae provenire debet auxilio, ut unde nullum est is com∣modum assequuti, detrimentum minimè sentiatis. Cum igitur venerabilis frater noster Herefordensis Episcopus, de nostra licentia sibi per Literas nostras concessa, à dilectis filiis specialibus, Olivero Rosa, ac eorum sociis, Civibus ac Mercatoribus Florentinis, quingentas Marcas sterlingorum mutuò receperit, pro negotiis charissimi in Christo filii nostri Anglorum Regis illustris: quanquam in Literis ipsis & instrumento publico con∣fecto super hujusmodi mutuo contineatur expressè, quod non pro vestris & Monasterii ve∣stri negotiis fuit hujusmodi pecunia mutuata, pro qua etiam idem Episcopus vos ac dictum Monasterium & ejus bona, praefatis Mercatoribus obligavit. Nos volentes super hoc ta∣liter providere, quod vos vel dictum Monasterium ex hoc non incurratis aliquam laesionem, actoritate praesentium vobis indulgemus, ut si eundem Regem in praedictae pecuniae solutione cessare contigerit, & vos de ipsa Mercatoribus satisfacere memoratis, liceat vobis deci∣mam vestrorum proventuum Ecclesiasticorum, dicto Regi ab Apostolica sede pro Terrae Sanctae subsidio deputatam, usque ad quantitatem praedictae pecuniae, quam Mercatoribus solvetis eisdem, ac damnorum & expensarum, quae fortè propter hoc incurretis, liberè re∣tinere: non obstantibus aliquibus Literis super executione praedictae decimae, sub quacun∣que forma verborum, ad quoscunque Judices seu exequutores, à sede impetratis, vel etiam impetrandis. Caeterum, si occasione hujus retractionis praedictae deci∣mae, fuerint in vos vel aliquem vestrum per quoscunque suspensio∣nis, excommunicationis, vel interdicti sententiae promulgatae, de∣cernimus eas auctoritate praesentium nullas esse, et vos ad ipsorum conservationem non teneri.
What an opinion many had of this Pope hypocrisie, occasioned by his rapines, this passage clearly discovers.
Diebus sub eisdem, tepuit devotio multorum, quem de Papa nostro patre, et Ecclesia Romana matre nostra habere consueverant. Ex quo enim in principio creationis suae precum suffragia exigebat à fidelibus; hypocrisim reputant et saecularitatis palliationem quamplurimi, sed de sua suspicione decepti: cum sanctus nos admoneat, dicens: Cum quid inceperis bonum, instanter Deum posce, ut ipse perficiat, &c. Sed quia hujus∣modi devotionem opera subsequuntur contraria, verba de eo per∣currunt incongrua. Spes igitur praeconcepta de sanctitate Papae, prorsus evanuit exsuffiata. Veruntamen multorum auribus veraciter instillatum est, quod de Bulla decepto Papa fraus committitur multiformis. Sed haec ratio, si-tamen ratio est, Papam non excusat.
What ill successe Boniface Archbishop of Canterbury and his Brother had in their Wars, supported with the Archbishops rapines in England, and what a flattering