REX Priori & Conventui Sanctae Mariae de Walsingham salutem. Cum per* 1.1 Guerra nostra quàm nuper sustinuimus, in Wascon. & aliis arduis negotiis, sta∣tum nostrum & Regni nostri tangentibus, de statu Conversorum adhuc plene ordinare non possumus, devotionem vestram rogamus attente, qua∣tinus latorem praesentium adhuc per biennium, in victualibus et aliis necessariis exhibere velitis. Ita tamen, quod si liberatione sua diurna nolu∣erit esse contentus, tunc in optione vestra sit conferendi ei tres obolos per diem tantum ad sustentationem suam. Nullam super hac petitione nostra prae∣tendentes excusationem pro qua vos debeamus alias inde solicita∣re. Quia volumus modis omnibus preces nostras in hac parte a vobis eraudiri. Quibus exauditis, in negotiis vestris gratiam & favorem a nobis obtinebitis cum speciali gratiarum actione; rescribentes nobis per unum de vestris qua∣liter has preces nostras duxeritis exaudire. Teste apud Merton 20. die Janwar.
Consimiles literas habet Willielmus de Kanc. Abbati & Conventui de Bello.
- Marger. Conversa, Abbati & Conventui de Waltham.
- Joeca de Hingeshay, Abbatissae & Conventui de Godestow.
- Elena Conversa, Abbati & Convetui de Bruera.
- Robertus Grosteste, Conversus Priori Sancti Swithini Winton.
- Hen. Clericus, Conversus Magistro & fratribus Hospital Oxon.
- Mabilla Conversa, Priori & Conventui Sancti Gregorii Cantuar.
- ...