QUia Rex non est certus quod interesse possit solemnitati instantis festi beati* 1.1 Edwardi apud Westm. pro variis & urgentibus negotiis quibus intendit in par∣tibus Scotiae, Mandatum est Phillippo Luvel, Thesaurario Regis & Edwardo de Westm. in fide & dilectione quibus Regi tenentur, quod praedictum festum, una cum venerabilibus patribus Sar. Norwic. Bathon. & Cicestr. Episcopis, Abbatibus & Prioribus vicinis, quos ad festum illud Rex per literas suas invitavit, vice Regis reneant, & solemniter celebrent ad custum Regis, & Capitagium Regis & Regi∣nae & liberorum suorum, scilicet de 36 ob. muciae nomine eorum offerri, & Cruci argenteae supra magnum Altare Westmonast. attachiari faciant, & unam platam auri ponderis unius unciae nomine Regis offerant, prout moris est in so∣lemnitate missae praedicti Edwardi, acsi Rex praesens esset ibidem, & duas aulas Regis Westm. impleri pauperibus in dicto festo, & eos pasci faciant, sicut fieri consue∣vit, & processionem Ecclesiae beati Margar. & omnes processiones Civitatis Lond. cum cereis & aliis processionibus suis solemniter venire faciant usque Westm. in die Sancti Edwardi, prout Rex similiter mandavit Majori et probis hominibus London. Et haec & omnia alia quae viderint fore facienda ad honorem praedicti Sancti, & solemnitatem festivitatis ipsius honorificè fieri faciant, prout melius & decentius nomine Regis fuerit faciendum; Ita quod prudentiam suam Rex merito possit commendare. Teste Rege apud Werk. 13. die Septemb.
He likewise enjoyned all Sheriffs to proclaim in Cities, Burroughs and Market Towns, that all who had crossed themselves for the Holy Land should meet on Holy∣daies and other convenient times, and learn how to use slings and March in order, and to put them under Captaines, for which end the King had procured the Pope to grant them 40. daies pardon who should obey this Mandate.