QUia Rex proponit per auxilium divinum, quod Ecclesia Westm. dedicetur, ante∣quam* 1.1 iter arripiat in Terram Sanctam, videlicet à die Sancti Edwardi, Anno Regni, &c. Tricesimo octavo, in unum annum, quo die per Dei gratiam Regia Coro∣na decorabitur. Mandatum est Phil. Luvel Thesaurario, & omnibus Baronibus suis de Scaccario, quod tria millia Marc. per annum assignari fac. ad opus Ecclesiae praedictae promovendum & expediendum. In cujus, &c. Et mandatum est Reginae & Com. quod hoc fieri fac. Dat. per manum nostram apud Milan. 20 die Marcii, Anno Regni nostri 38.
The King by vertue of his Prerogative Royal, issued Writs to enquire of the real values of the Mannors, Lands, Rents, and Revenues of Religious persons, (in na∣ture of Doomsday Book) that he might the better improve them when they fell in∣to his hands by vacancies, or deaths of Abbots and Priors, towards the debts he con∣tracted by his foreign Wars, which the Monkish Historians thus relate.
Circa idem tempus, scilicet in festo Sancti Edwardi, egressum est breve inauditum* 1.2 à Cancellaria Domini Regis, in quo nil boni poterat sperari vel autumari. Henricus Dei gratia, &c. Inquiratur in Maneriis Religiosorum, quot sint carucae propriae ad co∣lendum Dominicum, & quot sint consuetudinariae, & utrum illae ex sui diminutione possint constituere unam carucam per annum, vel majus vel minus? Similiter inquiratur de carucis precariis. It erum inquiratur cujus aestimationis sit, quilibet per se communibus annis singillatim, deductis expensis necessariè impensis. Item inquiratur cujus aestimatio∣nis sint opera & servitia rusticorum per annum quae praestantur Dominis pro terris suis. Item, qui, & quanti & quales sint redditus eorum in singulis Maneriis per annum. Ista inquisitio fiat per quatuor viros fideles & praepositos loci ex singulis Maneriis Religiosorum.
Rex interea moram in Gasconia protrahens infructuosam, Thesauri sui non tan∣tum* 1.3 habiti, sed habendi inaestimabilem summam consumpsit. Et se suumque Reg∣num & Ecclesiam Anglicanam gravibus debitis irretivit: & si esset venalis Gasconia, non tanti esset, ut arbitramur. Et cum de morte Abbatum memoratorum certifica∣retur, & quorundam aliorum Praelatorum defunctorum, utpote Episcopi Eliensis, & Abbatis Seleby, & multorum aliorum, quorum memores non sumus in praesentiarum, bona Ecclesiarum eorum jussit in fiscum redigi, et usurariis, quibus tenebatur debitis obligatus, non veritus horribilem sententiam Londini latam, persolvi. Nec tamen aliquatenus Chartas pactas observavir.
What new unheard of forgeries, and unjust devices were set on foot by the Pope and his Agents to oppresse the Clergy of England, and involve them in bonds and debts to the Pope and King, (who served each others turns) and that by the trea∣chery of the Bishop of Hereford and other Prelates, to ingratiate themselves with both, these passages fully relate.