CUM Archiepiscopus Cantuar. totius Angliae Primas patronatum habeat omnium* 1.1 Temporalium Episcopatus Roffensis, per * Chartam Domini J. Regis, quam Regi ostendit, & Episcopus Roffensis servitia inde Regi debita facere debeat tanquam Do∣mino & Patrono: Mandatum est Baronibus de Scaccario, quod auxilium quod leva∣tur in feodis Episcopatus Roffensis, ad primogenitum filium Regis Militem faciendum, à dicto Episcopo Roffensi habere faciant Archiepiscopo praedicto, non obstante si ali∣quis Episcoporum Roffensium, illud aliquando solverit ad Scaccarium Regis, Cantuari∣ensi Archiepiscopo ignorante. Teste R. Comite Cornubiae apud Westmonasterium, 12 die Octobris.
Cum Archiepiscopus Cantuar. returnum brevium Regis habeat in feodis Cantuar. Ecclesiae, & patronatum omnium Temporalium Episcopatus Roffensis, sicut de feodis Cantuar. Ecclesiae, per Chartam J. Regis, quam idem Archiepiscopus Regi ostendit: Mandatum est Vic. Norff. quod returnum brevium Regis in feodis praedicti Episco∣patus Roffen. in Balliva sua sicut in caeteris feodis Cantuar. Ecclesiae, eidem Archiepis∣copo habere faciat. Teste ut supra.
But upon better advice October 30. there issued this memorable Prohibition to the Archbishop of Canterbury, not to demand any Escuage from the Bishop of Rochester, and to him not to pay it, without consideration of his Counsil, and judgement first had to which of them it belonged.