MEmorandum, quod in Parliamento à die Paschae in tres Septiman. Anno Reg∣ni* 1.1 Regis Henrici, &c. 38. London. celebrato, praesentibus Domina Regina, R. Com. Cornub. & aliis Domini Regis fidelibus, W. & J. Norwic. & Cicestr. Episco∣pi, ac Abbas Westmonasterii, quibus negotium Crucis in Anglia, una cum collectione Decimae Beneficiorum Ecclesiasticorum Domino Regi in subsidium Terrae Sanctae, à sede Apostolica deputatae, est ejusdem sedis authoritate commissum Cantuar. & Ebor. Provincias, inter se taliter deviserunt; videlicet, quod Episcopus Norwicensis Vice sua & Collegarum suarum per Dioceses infra scriptas expediet negotia Crucis, tàm in dictae Decimae collectione quàm in omnibus aliis Crucis negotium contingentibus, scilicet, per Dioc. London. excepto Archidiaconatu Midd. & per Eliensem, Norwi∣censem, Lincolniensem, Coventr. & Litchfield. Civitates & Dioc. Item, per totam Provinciam Ebor. in Anglia, Episcopus vero Cicestr. per Cantuar. Roffen. Cicestr. & Winton. Civitates & Diocaeses; Abbas autem Westm. per Sarr. Bathon. & Wellens. Wygorn. Exon. Hereford. Menevens. Landavens. Bangor. & Sancti Asaph Civitates & Diocaeses; & per Archidiaconatum Midd. Dicti siquidem Regina & Com. & alii de Consilio Domini Regis tunc in Parliamento praesentes, praedictis Episco∣pis & Abbati pro se & Ministris suis in negotio Crucis laborantibus expensas assig∣naverunt in hac forma; videlicet, Episcopo Norwicen. D. Marc. Episcopo Cicestr. CC. Marc. & Abbati Westm. CCC. Marc. de pecunia Crucis per ipsos colligenda, annuatim percipiend. per illud triennium, quo fiet collecta dicto Domino Regi con∣cessa de Decima proventuum Ecclesiasticorum Regni Angliae, & aliarum terrarum suarum. In cujus, &c.
Teste ut supra apud Windes. 17 die Maii.
Per Reginam & Com. Rich rd. & de consensu Epis∣coporum & Abbatis Westm. ad negotium Crucis assignatorum.