juvamen praestaret tale, quale poterat sine aliquo gravamine. Retorqueret enim omnes Crucesignatos à principali eorum proposito, videlicet ne transfretarent in Terram Sanctam, sed omnes communiter Regem Angliae sequerentur, & juvarent Siciliam & Apuliam adepturum. Unde hoc audientes Templarii & Hospitalarii, Patriarcha Hierosolymitanus, & omnes Sanctae Terrae Praelati & incolae, qui hostibus Christi opponuntur, & jam pejora formidabant, usque ad mortem doluerunt, Ro∣manas fallacias detestantes. Rex autem de promisso Papali umbratili adeo exhilaratus est, & adeo dilatatum est cor suum inani gaudio, quod voce, gestu, & r••su exultationem protestans, filium suum Edmundum Regem Siciliae palam vocaret, credens pro facto se jam de ipso Regno subarratum. Nuntius vero Papalis instilla∣vit auribus ejus, ne hoc arcanum divulgaret, ne videlicet ad notitiam amicorum suo∣rum, qui pedicas Romanas cognoverant, perveniret, et sic praemu∣niretur. Rex igitur quicquid de Thesauro suo, quicquid de Scaccario, quicquid mutuo potuit à fratre suo Comite Richardo recipere, quidque poterat à Judaeis abra∣dere, quicquidque de rapinis Justitiariorum itnerantium valuit extorquere, misit Papae, ut Conradum impugnaret, et omnes suos Siculos et Apulos ex∣pugnaret. Conradus autem doluit, quod Rex Angliae in retiacula Romanae Curiae cecidisset: & grates retulit Comiti Richardo, quod se non permi∣serit irretiri. Signi••••cans e••, quod sap••enter secisset, quod non confisus in verbis Papalibus, et pecuniae thesauris se à temerar••a praesumptione retrax∣isset prudenter, quia ubi Comes habu•••• unum argenteum, Rex Conradus unum aureum poterat invenire exponendum. Papa autem pecuniarum multi∣tudine saginatus, erectus est in confidentiam. Et infinitum, quem con∣gregavit exercitum de conductitiis stipendiarus, ducatui & regimini Octaviani Car∣dina••is commisit, & copiosè sterlingos distribut, & cùm defecissent, significavit Regi, quòd defuit illi pecunia. Rex autem, instinctu Diaboli et avari∣tiae rescribens Papae, mittebat ei literas patentes obligatorias, Regio figillo consignatas, ut sufficienter, imo abundanter, mutuo caperet a mercatorib••s Italicis. Nec timeret thesauri quantitatem, vel usurarum multitudinem, ipse enim omnia plene adquietarat, et se ad hoc obligavit sub poena exhaeredationis. Papa autem his om∣nibus consentiens, hoc mandatum acceptavit: si bene fece••it, ju∣dicet Judex omnium judiciorum Dominus, cui cura est de omnibus; non autem meum est facta Papalia judicare. Fecit igitur quasi edicto Imperiali vel Regali publicè acciamar••, ut omnes qui desiderabant opima stipendia re∣cipere, venirent ad Papalem exercitum. Habebat enim jam quoniam mutuo rece∣perat ab usuariis Italicis thesaurum inaestimabilem. Confluebat igitur ad stipendia Papalia, Italicorum ignobilium multitudo copiosa. Qui desides & imbelles, necnon & infideles, nulli Domini Regis Angliae, vel etiam Papali commodo, sed tantum de∣nariis deglutiendis intendebant, prout rei exitus comprobavit.
Rex igitur Conradus, potenter se opponens, exhorta••us est suos naturales com∣militones & indigenas regionum illarum, ut stent viriliter & pugnent pro patria sua, nec colla subdant Dominis alienis: & exerc tum Papalem diatim diminuit & ener∣vavit. Sed amor denariorum Anglicorum hostium multitudinem gra∣vavit. Papa enim bursae Regis minime pepercit, ec infinitam pe∣cuniam consumpsit, cupiens Regem Siculorum expugnare, et Re∣gem Angliae in praedictum Dominum subrogare. Omnes tamen voluit à Corona commovere, & solum Edmundum Creare, ut de ipso & his quae ipsius fo∣rent, tanquam de creatura sua, secundum sui arbitrii faceret volun∣tatem. Interim Papa, (qui••e contrary to St. P••ters Doctrine, 2 Pet. 2. 10. to 20. and St. Pauls too, Tit. 3. 1, 2, 3. whose successor he pretended himself) non medi∣ocriter diffamavit Regem Conradum, imponens ei enormia crimina, scilicet caedem fratris▪ sui Henrici, ut sic provocaret Regem Anglorum & omnes Anglos contra eum, & quod contemptor extitit clavium Ecclesiae, & multa alia, quae non oportet re∣citare, scripta autem sunt in libro Additamentorum, & in hoc praetacta. Rex igi∣tur Conradus, irruptiones hostiles, comminationem, opprobia Papae sustinens, & di••••amatines, coepit supra modum contristari, et gravi dolore conta∣bes••e••e.