I. Dei gratiâ summo Pontifici, H. Dei gratia Rex Angliae, &c. salutem. Non* 1.1 ignorat sanctitas vestra quod cum Dominus I. Rex pater noster vitam excessit, praesentem nobis adhuc infra adultam aetatem existentibus, sub alis sedis Apostolicae defensi fuimus contra multorum inimicorum incursus, & tunc charactere Crucis insig∣niti, quem postea consilio quorundam ab humeris nostris deponentes, meruimus à vobis Crucis ad tempus absolvi. Sed jam non immemores horum quae tunc nobis acciderunt, Crucem de novo saluberrimo voto, sicut sanctitati vestrae non est incog∣nitum, humeris nostris assumpsimus. Verum cum non sit tantum unius Principis o∣pus negotium Crucis ut tanta res expostulat adimplere, sanctitatem vestram cum mentis affectu devotissimè rogamus, quatinus generaliter per caetera Regna Christi∣colarum, Crucis negotium solempniter praedicari simul, & passagium nostrum quod statutum est à festo Nativitatis sancti Johannis Baptistae proximo futuro in tres annos, per praedicatores publicari fac. Principes etiam & alios Christianos Crucesignatos modis quibus expedire videritis moveri jubeatis & induci, quod ad terminum praedictum se∣cundum votorum suorum exigentiam, proficiscantur ad impendendum una nobiscum negotio Crucis subsidium desideratum. Nos etiam per Crucifixi misericordiam totis viribus mentis & Corporis, caeterisque adminiculis secularibus iter nostrum praeparabi∣mus exequendum, praedictum negotium Crucis ad excellentiam honoris ipsius, cu∣jus amore Crucem bajulamus. Caeterum cum soli non valeamus sine caeterorum fi∣delium auxilio, votum Crucis ut deceret expedire, perquam durum nobis esset quod gens nostra propria crucesignata se diverteret alias quam nobiscum in Terram san∣ctam, cum praecipuè de gente propria majorem geramus fiduciam quàm aliena; super praedictis igitur tam sanctae Terrae quam nobis solita clementiae vestrae providentia salubriter prospicere non omittat. Teste Rege apud Westm. 28. die Januarii.
The King to ingratiate himself with the Clergy of Ireland, the better to promote the levying of his disme there towards his voyage to the Holy Land, commanded his Justice in Ireland to provide cups for the Eucharist for all Cathedrals there, and to bestow almes on the Freers Minorites and Preachers, who were principally imployed to preach up that Croyssado.