igitur procurandum ut & talia peracta corrigantur, & amplius similia non perpe∣trentur. Et vos in hoc mihi sitis coadjutores, ne sic promoti cum subditis condem∣nentur. Recolitis enim memoriter, quòd hunc Archiepiscopum Cantuariensem Bo∣nifacium, ad tantam dignitatem promoverim, & te Willielme Sarisburiensi. ex imo exaltaverim, qui meorum brevium scriptitor extitisti, & multis judiciis periculosis tanquam Justitiarius & conductitius interfuisti. Et te Silvester Karleolensis, qui diu lambens cancellariam, clericorum meorum clericulus extitisti, qualiter postpositis multis Theologis & personis reverendis, te in Episcopatum sublimavi. De te si∣militer frater Aethelmare liquet, qualiter, invitis Monachis, vel prece, vel timore corruptis, te ad nobilem Wintoniensem Ecclesiae apicem evexi, aetate & scientia & paedagogo adhuc indigentem. Expedit primo et principaliter mihi et vo∣bis, ut vos quae injuste adepti estis, poenitentia deducti resignetis, ne aeternaliter condemnemini. Ego vero tali exemplo justificatus et castigatus, de caetero nullum nisi dignum curabo promovere. Ipsi vero satis civiliter et cynice reprehensi, responderunt: Do∣mine Rex, non facimus de praeteritis mentionem, sed sermonem extendimus ad fu∣tura. Omissis igitur talibus frivolis, quae jurgia poterant suscitare, se ad ardua se∣rio contulerunt. Tandem protracto tempore diuturno & multis revolutis discepati∣onibus, post quindecim & amplius dierum continuationem, in hoc resedit omnium unanimis consensus, ut voluntas Regis peregrinaturi, & ideo pia, non pen••tus suo desiderio fraudaretur, nec Ecclesiae vel Regni status enorme pateretur detrimentum. Concessa est igitur Regi decima pars proventuum ab Ecclesia re∣cipienda, cum iter Hierosol per visum Magnatum arriperat, in via∣ticum distribuenda, per triennium, in succursum Terrae sanctae con∣tra Dei inimicos: et a militibus scutagium illo anno, scilicet ad scutum tres marcae: et Rex bona fide et sine aliqua cavillatione, promisit se Chartam magnam et omnes ejus articulos fideliter ob∣servaturum. Quam tamen a multis retroactis annis, pater ejus Rex Johannes tenere juravit, et similiter qui praesens est in succep∣tione coronae, et postea multoties, unde infinitam emunxit pecuniam. Fuerunt autem tunc ibidem praesentes Praelati, Archiepiscopus Cantuariensis B. Lon∣dinensis; Roffensis, Lincolniensis, Wygorniensis, Norwycensis, Herefordensis, Saris∣buriensis, Bathoniensis, Exoniensis, Carleolensis, Dunelmensis, Menevensis, electus Wintoniensis, Cicestriensis nuper obierat. Cestrensem verò excusavit valetudo, Ebora∣censem verò senium & remotio. Tertio igitur die Maii, in majori aula Regia West∣monasterii, sub praesentia & assensu Domini Henrici Dei gratia Regis Angliae il∣lustris, & dominorum Richardi Comitis Cornubiae fratris sui, & R. Comitis North∣folkiae & Suffolkiae Marescalli Angliae, H. Comitis Herefordiae, H. Comitis Oxonii, I. Comitis Warewickiae, & aliorum optimatum Regni Angliae, nos B. divina miserati∣one Cant. Archiepiscopus, totius Angliae primas, F. Londinensis, H. Eliensis, R. Lincolniensis, W. Wygorniensis, W. Norwycensis, P. Herefordiensis, W. Sarisburien∣sis W. Dunelmensis, R. Exoniensis, S. Carleolensis, W. Bathoniensis, L. Roffensis, T. Menevensis Ep. scopi, Pontificalibus induti, candelis accensis, in transgressores li∣bertatum & Ecclesiasticorum & libertatum, seu liberarum consuetudinum Regni Angliae, & praecipuè earum quae continentur in Charta libertatum Regni Angliae, & Charta de foresta, excommunicationis sententiam solenniter tulimus sub hac forma. Authoritate Dei omnipotentis, & filii, & spiritus sancti, & glorios•• Dei genetricis semperque Virginis Mariae, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, omni∣umque Apostolorum, & beati Thomae Archiepiscopi & Martyris, omniumque Martyrum, B. Edwardi Regis Angliae, omniumque Confessorum atque Virginum, omniumque Sanctorum Dei, excommunicamus, anathematizamus, & à limine sanctae matris Ecclesiae seque∣stramus, omnes illos quiamodo scienter & malitiose Ecclesias privaverint vel spoliave∣rint suo jure. Item, omnes illos qui Ecclesiasticas libertates & liberas consuetudines pro∣bates, & praecipue libertates & liberas consuetudines, quae in chartis communium liber∣tatum Angliae, & de foresta continentur, concessis a Domino Rege Angliae, Archiepis∣copis, Episcopis, & caeteris Angliae Praelatis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & libere tenentibus, qualicanque arte vel ingenio temere violaverint, diminuerint, seu im∣mutaverint