INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Bonifacio* 1.1 Archiepiscopo, &c. Licet Monasterium Sancti Augustini Cantuar. ordinis Sancti Benedicti eo favorabiliter prosequi debeamus quod ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, inde tamen illud specialiori amplectamur in Domino charitate, quod inter alia ejusdem ordinis Monasteria & regularis observantia, & hospitalitatis bonum, prout ac∣cepimus, praecipuè locum obtinet in eodem. Sanè olim sub certa forma per nostras tibi Literas dedimus in praeceptis, ut statuta pro reformatione dicti ordinis à felicis recordatio∣nis Gregorio Papa praedecessore nostro edita, faceres ab universis personis ejusdem ordinis tuae Civitatis & Diocesis exacta diligentia observari. Quarum Lit rarum auctoritate super hoc praeceptum Apostolicum exequens, diligenter in praefato Monasterio, ut dicitur, processisti: cum igitur de ipsius Monasterii personarum religione ac vita bonam habentes opinionem fide dignorum testimoniis informatam, sententias si quas ob hoc in personas saepe∣dicti Monasterii promulgasti, relaxari mandamus, fraternitatem tuam rogandam duximus & ortandam per Apostolica scripta mandantes, quatenus praedictarum Literarum occa∣sione ipsius personas Monasterii ulterius non molestes, sed hab••as ipsas cum eodem Monaste∣rio pro nostra & Apostolicae sedis reverentia, in suis juribus propensius commendatas, ad∣versus aliorum molestias eisdem, quantum in te est, favorabilem & benivolum te inpendens. Sed idem Archiepiscopus mandatis Apostolicis non parens, praedictas sententias in Monasterium & diversas personas ejusdem latas non revocavit, sed easdem ratas & firmas esse promulgavit; unde Abbas Rogerus pro remedio salubriori Dominum Papam iterum consulere coactus est.
Anno igitur Domini 1253. ab Abbate de Waltham in hujusmodi negotio per Do∣minum* 1.2 Innocentium Papam 4. delegato, emanavit eidem Archiepiscopo mandatum sub hac forma. Venerabili in Christo Patri Bonifacio, &c. E. eadem gratia Abbas de Waltham, &c. Mandatum Domini Papae suscepimus in hac verba.
Innocentius Episcopus: & infra, Olim ad nostram perlato audientiam, quod Abbates, Pri∣ores, & Monachi ordinis Sancti Benedicti Cantuariensis Provinciae statuta pro refor∣matione ipsius ordinis à felicis recordationis Gregorio Papa praedecessore nostro edita non servabant, venerabili fratri nostro Cantuariensi Archiepiscopo ejusque Suffraganeis per nostras sub certa forma Literas dedimus in praeceptis, ut inquisita super hoc diligenter veritate, statuta ipsa facerent ab universis personis ejusdem ordinis suarum Civitatum & Diocaesum, tàm exemptis quàm non exemptis, exacta diligentia observari. Nos igitur dilectorum filiorum Abbatis & Conventus Mo∣nasterii Sancti Augustini Cantuariae dicti ordinis precibus inclinati, praesentium vo∣bis auctoritate mandamus, quatenus si quas excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententias idem Archiepiscopus in eundem Abbatem vel personas alias ejusdem Monasterii, ipsumque Monasterium, Literarum auctoritate hujusmodi, per se vel per alium promulgavit, vos ipsas vice nostra sine difficultate aliqua relaxan∣tes, non permittatis eosdem Literarum vel sententiarum ipsarum praetextu ab ali∣quibus molestari, molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, Non obstante, &c.Hujus igitur auctoritate mandati si quas suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententias, in eundem Abbatem vel per∣sonas alias ejusdem Monasterii, ipsumque Monasterium protulistis, ipsas secundum formam praescripti mandati relaxamus, paternitatem vestram rogantes, vobisque firmiter injungen∣tes, quatenus ipsos occasione dictarum sententiarum nullatenus molestetis, praedictam relaxa∣tionem in singulis Ecclesiis vestrae Civitatis & Diocasis publicè denun••iari facientes.