EOdem modo scribitur Magistris Templar. Hospitalar. & domus Hospital. Teuton.* 1.1 cum hac adjectione. Caeterum cum bonas ut audivimus habeatis in domo ve∣stra naves, vos rogamus attentè, quatenus meliores naves & fortiores quas habetis praeparetis nobis commodandas. Ita quod praeparentur & munitae sint, nautis & armamentis convenienter per unum annum ante passagium nostrum, ut equi, arma & alia quae promittere volumus in Terram Sanctam salvè valeant in eis deferri; provi∣dentes, quod cum applicuerint servientes nostri cum praedictis praemissis salvas ha∣beant domos, & receptacula secura quibus se cum rebus praedictis, usque ad adven∣tum nostrum valeant receptari, & anno sequenti remittantur naves praedictae, qui∣bus nos ipsi cum sequacibus nosti is valeamus securè transfretare: Tam sollicite vos habentes circa praedicta, quod per experientiam addiscamus quam ferventem habea∣tis ad succursum Terrae Sanctae devotionem, & versus personam nostram affectionem. Teste ut supra.
The Archbishops, Bishops, and Clergy being very averse and backwards to assent to, or levy the Triennial Disme granted by the Pope to the King, towards his voy∣age to the Holy Land, he thereupon summoned all or most of them then in England to a Parliament at London, where he pressed them to give their assents to the Popes grant for his supply; the proceedings therein, and great oppositions made against it by the Bishops and Lords, is thus at large related by our Historians.
Festo autem beati Edwardi imminente, (quod de consuetudine Dominus Rex* 1.2 consuevit semper in magno Comitatu & apparatu splendido celebrare) convenerunt, veluti ex ••dicto Regio convocati, totius Angliae Praelati ferè universi. Omnes nempè Episcopi, praeter Cestrensem valetudinarium, & Archiepiscopum Cantuarien∣sem, qui in partibus tum temporis agebat transmarinis, simul & Herefordensem, & praeter Archiepiscopum Eboracensem, qui ob incertam nobis causam, nisi fortè quia remotus abest, remansit, ibidem praesentes exstitere. Protulit igitur in medium Dominus Rex coram omnibus ibidem congregatis, Papale mandatum, omnibus Reg∣ni aemulatoribus exosum & detestabile. Quod videlicet contulerat Dominus Papa totam Regni decimam, videlicet proventuum totius Ecclesiae Anglicanae, de potesta∣te sibi à Deo concessa, per triennium, ad Regia viatica peregrinationis, adjuncto magnae verbo offensionis, scilicet, non secundum aestimationem Ecclesta∣rum pristinam, sed secundum aestimationem novam ad inquisitionem strictissimam, ad voluntatem et arbitrium Regiorum satellitum et extortorum faciendum, qui astute nimis et damnum Ecclesiae inaesti∣mabile, et servitutem perpetuam procurantes, suis semper primum propriis, deinde vero etiam Regiis emolumentis inhiarent. Argu∣mentosè igitur Regii Nuntii Episcopis congregatis supponentes, quod tali ac tantae contributioni consensissent, vulpina calliditate exigebant, quod soluta pecunia duo∣rum annorum, secundum Papale mandatum, pecunia tertii anni ante peregrinatio∣nem,