REX Archiepiscopo Eborum, salutem. Volentes Crucesignatis gratias facere* 1.1 speciales, concedimus, & praesentibus Literis protestamur, quod omnes Cruce∣signati & Crucesignandi de Regno nostro, qui in propriis personis suis nobiscum in Terram Sanctam proficiscentur & potentes sint ad pugnandum, de caetero sint im∣munes à praestatione usurar. in Judaismo nostro. Et quod omnes Crucesignati & Crucesignandi de eodem Regno habeant in Curiis nostris celerem justitiam de omni∣bus querelis suis, quantum leges terrae nostrae permittunt. Et quod nullus Cruce∣signatus vel Crucesignandus compelli possit ab aliquo ad plus praestandum in subsi∣dium Terrae Sanctae, quàm promiserit in sumptione Crucis, & modo quo promiserit: Rogandos igitur vos duximus quatenus ista Suffraganeis vestris communicetis, & per Fratres Praedicatores & Minores, & aliosad negotium Crucis deputatos ac deputan∣dos, per Provinciam vestram publicari faciatis. Teste Rege apud Merleberg. 24. die Julii.
Eodem modo mandatum est Cicestrensi Episcopo, nisi quod terminatio Literarum illarum quae diriguntur Episcopis est; Et volumus quod ista publicentur per Fratres Praedicatores & Minores, & alios ad negotium Crucis deputatos & deputandos. In cujus, &c. Teste ut supra, & debet ista clausula intrare ante illam clausulam, Rogan∣dos igitur R. Exon. Episcopo, A. Winton. electo.
The King soon after sent these ensuing Letters to the King and Queen of France, the Patriarch of Jerusalem, the Archbishop of Tyre, the King of Cyprus, with other Princes, and to the Master of the Templers and Hospitalers, concerning this his inten∣ded voyage to the Holy Land, thus recorded.