Page 745
INNOCENTIUS Episcopus, Servus servorum Dei, Dilectis filiis de San∣cto Albano, & de Wautham Abbatibus, & Archidiacono Sancti Albani, Lincolni∣ensis & Londoniensis Dioceseos salutem, & Apostolicam Bénedictionem. Ex parte dilectorum filiorum, Henrici Decani, Petri Archidiaconi, Roberti Cantoris, Magistri Gulielmi de Litchfield, Gulielmi le Faite, & Roberti dicti Monachi Canonicorum Lon∣doniae fuit proposicum coram nobis, quod cum venerabilis frater noster Cantuariensis Archiepiscopus ad Londoniensem Ecclesiam, impensurus in ea visitationis officium accessisset, Capitulo proponente ejusdem Ecclesiae, se ac Ecclesiam suam ab ipsius ju∣risdictione liberos & immunes, ac ideo eundem Archiepiscopum ad visitandum ad∣mittere, sibique procurationis praestare obsequium recusante, idem Archiepiscopus in personas eorum ob hujusmodi ejusdem Capituli delictum excommunicationis sententiam, authoritate propria promulgavit, quam ipsi nunciari Missam hu∣militer petierunt. Ad quod memoratus Archiepiscopus ex adverso respondit, quod non ob Capituli, sed praedictorum Decani & aliorum delictum, eandem in eos sen∣tentiam protulisset. Ipsius autem sententiae forma, in nostra & fratrum nostrorum audientia lecta fuit, cujus tenorem praesentium inseri fecimus, ad cautelam, Nove∣rint universi, quod cum nos B. Dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, Cantuariensi & Roffensi Civitatibus & Diocesibus visitatis, ut venerabilem fra∣trem nostrum Londoniae Episcopum visitassemus, descendimus ad visitandum Capitulum Cathedralis Ecclesiae Sancti Pauli Londoniae. Et monuimus vivâ voce, ac per alios fecimus saepius admoneri Decanum & Capitulum praedictae Cathedralis Ecclesiae Sancti Pauli; ut nos tanquam Metropolitanum suum, secundum formam à jure traditam, ad exercendum visitationis officium in sua Ecclesia admitterent reverenter. Quod ipse De∣canus & Capitulum facere in humanitate denegarunt; affirmantes vivâ voce coram no∣bis, quod nullatenus nos reciperent ad praedictum visitationis officium exercendum: & te∣nentes clausa ostia chori atque Capituli, ubi volebamus proponere Verbum Dei, manifestè impediverunt nos verbo & facto, ne possemus ibidem officii nostri debitum exercere. Et quamdiu in corpore ipsius Ecclesiae Sancti Pauli fuimus praesentes, divinae laudis organa prosuae voluntatis libito suspenderunt; in manifestam injuriam, & grave praejudicium Cantuariensis Ecclesiae, ac animarum periculum & scandalum plurimorum. Nos igitur offensam hujusmodi manifestam, nolumus, sicut nec debemus relinquere impunitam, ne cae∣teri exemplo similem assumant audaciam resistendi: praemissa competenti monitione, quia nos ab exercendo visitationis officio tàm temerè & inhumaniter repulerunt, nec nobis su∣per hoc parere & satisfacere curaverunt, Henricum Decanum, Petrum Archidiaconum, Robertum Cantorem Londoniae, Magistrum Gulielmum de Lichefeldia, Gulielmum la Feite, & Robertum dictum Monachum, Canonicos Londoniae, qui irreverenter se op∣ponebant, & praesentes aderant, & quos in hujusmodi contumatiae rebellione & contra∣dictione, evidenter nobis constabat esse culpabiles: auctoritate omnipotentis Dei, & bea∣torum Apostolorum Petri & Pauli, & beatissimi patroni nostri Sancti Thomae Marty∣ris gloriosi, in scriptis Excommunicamus, et Excommunicatos fore publice nunciamus. Actum Londoniae in praedicta Ecclesia Sancti Pauli, die Mar∣tis post Ascentionem Domini, Anno ejusdem 1250.
Auditis igitur & plenius intellectis, quae a partibus fuere proposita hinc inde, nos praemissae verba sententiae perspicaci discretionis examine ponderantes, ac volentes super hoc prolixae concertationis materiam quae in utriusque partis protelaretur dis∣pendium, remedio salubris compendii removere: de praedictorum fratrum consilio pronunciando decrevimus, praedictam sententiam quatenus in praedictos Henricum Decanum, Petrum Archidiaconum, Robertum Cantorem, & alios Canonicos Londo∣niae, propter delictum memorati Capituli noscitur promulgata, nullam penitus ex∣titisse, ipsosque per eam aliquo vinculo non teneri, nec per denuncia∣tionem ipsius notandos esse aliquatenus vel vitandos. Super eo verò, quod idem proponit Archiepiscopus, se in eos propter delictum ipsorum dictam sen∣tentiam protulisse, ipsum sicut de jure fuerit audiemus. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus praedictae sententiae denunciationes, quas