EOdem quoque anno scripsit Rex omnibus Magnatibus suis, ut coram eo & Domi∣no* 1.1 Legato, in festo exaltationis Sanctae Crucis, apud Eboracum convenirent, de arduis negotiis Regnum contingentibus tractaturi. Venerat autem eis obviam Rex Scotiae, vocatus a Rege Angliae, & Legato, apud Eboracum: ut ibi habita communi deliberatione, de pace reformanda inter eos, foeliciter componeretur: & Dei dante gratia, omnis lis mota praevia ratione sedaretur, & de juste utrique debitis satisfieret. Ubi tandem cum pervenissent, sic elaboratum est, ut Rex Scotiae perciperet de Regno Angliae, trecentas libratas terrae, sine Castri constructione, homagiumque Regi An∣gliae faceret, & foedus inter eos amicitiae sanciretur: & hoc se fideliter facturum Regi Angliae & conservaturum jura••et: & sic omnis querela & vendicatio ex parte Regis Scotiae, conquiesceret.
After the peace thus concluded, this covetous Legate desiring to enter into Scotland, to prey upon it, as he had done on England, Volenti Domino Lega∣to intrare Regnum Scotiae, (his chief design in summoning this Council at York) ut ibi de negotiis Ecclesiasticis tractaret, sicut in Anglia: respondit Rex Scotiae, Non me memini Legatum in terra mea vidisse, nec opus esse aliquem esse vo∣candum, Deo gratias, nec adhuc opus est, omnia bene se habent. Nec etiam tempore Patris mei, vel alicujus antecessorum meorum, visus est aliquis Legatus introitum habuisse, nec ego dum mei com∣pos fuero, tolerabo. (So prejudicial did they deem a Legates entry to their Kingdom.) Veruntamen, quia fama te Sanctum virum praedicat, moneo te, ut si forte terram meam ingrediaris, caute progrediaris, ne quid sinistri ••ibi contingat. Indomiti enim & sylvestres homines ibi habitant, humanum sangui∣nem sitientes, quos nec ego ipse valeo edomare, qui etiam si in vos irruant, nequeo eos cohibere. Me etiam nuper, ut forte audistis, voluerunt invadere, & a Regno expellere exhaeredatum. Quibus auditis, Legatus avidam voluntatem intrandi Sco∣tiam temperavit, & latera Regis sui, scilicet Angliae, sibi per omnia obedientis, non reliquit. Remansit autem cum Rege Scotiae quidam Italicus Legati consanguineus, quem Rex cingulo militari, terram etiam conferendo, ne penitus rebellis videretur, nobilitavit. Et sic soluto Concilio, Rex Angliae cum Legato suo versus Australia remeavit.
Appropinquante vero tempore Concilii, jussit sibi Legatus Sedem parati in Occi∣dentali parte Ecclesiae Sancti Pauli Londoniis fastigiosam nimis & solennem, longis trabibus & sedilibus gradatim exaltatam. Misit igitur Literas suas, ut vocati omnes Angliae Praelati, scilicet Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Priores installati, tam sub Conventus sui vel Capituli, quam suo nomine, Literas procuratorias deferentes, ut