QƲia Nicholaus quondam Dunelmensis Episcopus qui cessit Episcopatui suo non* 1.1 tenetur solvere debita Praedecessorum suorum quondam Dunelmensis Ecclesiae Episcoporum, Mandatum & Vicecom. Eborum, quod nullam districtionem super ipsum Episcopum faciat pro aliquibus debitis Praedecessorum suo∣rum, sed districtionem si quam propter hoc fecerit penitus remittat, et averia sua ea occasione capta deliberari faciat. Teste, &c.
He likewise issued two * 1.2 forecited Writs to the Sheriff of Lincoln, to summon the Bishop of Lincoln to appear before him; Ubicunque tunc fuerimus in An∣glia, ostensurus, quare fecit summoneri, et per Censuram Ecclesi∣asticam distringi Laicos homines et Laicas foeminas ad comparen∣dum coram eo, et ad praestandum juramentum pro voluntate sua, ipsis invitis, in grave praejudicium Coronae, et Regiae Dignitatis nostrae, necnon et magnam laesionem, et contra consuetudinem Reg∣ni nostri, &c. Teste Rege apud Westm. secundo die Maii.
Sub eodem quoque annali curriculo, (1248.) obiit Magister Simon de Langetuna,* 1.3 frater Stephani Cantuariensis Archiepiscopi, ejusdim Ecclesiae Archidiaconus; qui fra∣trissare negligens, si Ecclesiae suae persecutor et perturbator extitisset non est mirandum: quinimo Regna Francorum et Anglorum, et eorundem Regnorum corda et status, ex multiplici bello non mediocriter mo∣vit, commovit et damnose perturbavit, sicut suo loco plenius enoda∣tur: being the Popes great instrument.
It is the observation of Matthew Paris Anno 1249. that when Cardinal Remerius at the Popes instigation, had published an infamous Satyrical elegant Letter against the Emperor Frederick, whereby his fame was not a little blasted in divers parts of* 1.4 the world, * 1.5 ut jam pejor Herode, & Juda, vel Nerone censeretur: Talis enim Epi∣stolae foetor exitialis ex factis suis exhalans, fidelium audientium aures & corda, non sine stupore & gemitu, quam plurimum exasperavit. Haec igitur pagina auditu horri∣bilis, cum ad multos pervenisset, medullas auditorum penetrando centra Fredericum erex∣isset, nisi Papales ejusdem Frederici abversarios, avaritiae, symoniae, et usurae, aliorumque vitiorum maculae coinquinassent. Qui inter caetera deliramenta, cruce signatos impudenter exagitant, nunc sub poena Excommunicationis ad Terram Sanctam, nunc ad Imperium Romaniae, nunc innuendo ut super Fredericum insurgant et transmit∣tantur, elaborant. Et quod detestabilius judicatur, Praedicatores et Minores facientes suos telonarios, viatica cruce signatorum quovis extorquent argumento. Unde etsi ignominiosa ipse tyrannus Fre∣dericus operetur, adhuc tamen infinitos manifestos et quamplures occultos, in odium Romanorum, proh dolor, invenit fautores, et in fa∣cinoribus adjutores.