INNOCENTIUS, &c. Johanni Anglico, &c. Cum Venerabilibus fratribus* 1.1 nostris Cantuariensi & Eboracensi Archiepiscopis, & Suffraganeis eorundem, nec∣non dilectis filiis Abbatibus exemptis & quibusdam aliis Clericis in Cantuariae & Eboraci Provinciis constitutis, de fratrum nostrorum consilio nostris dedimus in mandatis, ut hiis quae tu ex parte nostra super subventione Apostolicae sedis propones eisdem, adhibeant plenam fidem, et liberaliter ac libenter ea studeant adimplere: Discretioni tuae praesentium auctoritate mandamus, quod si qui forte ipsorum mandatum hujusmodi non ad∣impleverint per effectum, illos quos prudentia tua viderit esse cogen∣dos, per te vel ordinis tui fratres quibus super haec commiseris vices tuas, ad id per Censuras Ecclesiasticas Appellatione recusata* 1.2 compellas, quocunque privilegio aut indulgentia qualibet non ob∣stante, licet praesentes ex ipsis expressam non faciant mentionem. Datum Lugduni, quinto Idus Octobris, Pontificatus nostri anno quarto.
Here this Pope not only authorizeth these Freers, against their Orders, Vows, Profession, to be his Tax-masters, Collectors, Extortioners, but likewise enables them to suspend, Interdict, Excommunicate the Archbishops, Bishops, Clergy, Abbots of England, who should oppose his intollerable Papal Exactions, notwithstanding any Appeal, Priviledge or Indulgence whatsoever formerly granted them.