Matthew Paris gives us this account of the Kings seising the Lands of Normans in England.
Circa dierum illorum curricula, Rex Francorum Parisiis convocatos omnes ultra∣marinos, qui terras habuerunt in Anglia, sic est affatus. Quicunque in Regno meo conversatur habens terras in Anglia, cum nequeat quis competenter duobus Domi∣nis servire, vel penitus mihi, vel Regi Angliae inseparabiliter adhaereat. Unde aliqui terras & redditus habentes in Anglia, eas relinquentes, possessionibus, quas habebant in Francia, adhaeserunt; aliqui e converso. Super quo certificatus Rex Angliae, omnes de Regno Franciae, praecipue Normannos, jussit terris suis, quas in Anglia habuerunt, disseisiri. Unde Regi Francorum videbatur, quod Rex Anglorum, quia non in adoptionem eorum statuit conditionem terris hinc vel inde suis privandorum, ut ad alterutrum Regum transmigrarent libere, sicut & ipse Rex Francorum fecerat, treugas initas inter eos confregisset. Sed quia nimis corpore debilitatus post redi∣tum suum de Pictavia fuerat, noluit certamina suscitare, imo potius dissimulando pertransire, & impetuosas Normannorum querelas, & insurgendi in Regem Anglorum proterviam & avidam voluntatem, reprimere satagebat.
This Record and passage of Matthew Paris, will very well explain the Statute De Praerogativa Regis, An. 12 E. 2. c. 12. and Stamfords Glosse thereon, Placita Coronae l. 3. c. 36. compared with Bracton l. 2. c. 35. sect. 12, 15. And l. 5. De Exceptioni∣bus, c. 24. sect. 1. fol. 427. Est etiam & alia exceptio quae tenenti competit ex per∣sona petentis propter defectum nationis, quae dilatoria est & non perimit actionem, ut si quis Alienigena qui fuerit ad fidem Regis Angliae, tali non respondeatur, saltem donec terrae fuerint communes, nec etiam sive Rex ei concesserit placitare, quia sicut Anglicus non auditur in placitando aliquem de terris & tenementis in Francia, ita nec debet Francigena & Alienigena qui fuerit ad fidem Regis Franciae, audiri placi∣tando in Anglia; sed tamen sunt aliqui Francigenae in Francia, qui sunt ad fidem utri∣usque, & semper fuerunt ante Normanniam deperditam & post, & qui placitant hic & ibi, ea ratione qua sunt ad fidem utriusque, sicut fuit W. Comes Marr. & manens in Anglia, & M. de Feynes manens in Francia, & alii plures. Et ita tamen si contingat guerram moveri inter Reges, remaneat personaliter quilibet eorum cum eo cui fece∣rit ligeantiam, & faciat servitium debitum ei cum quo non steterit in persona. And c. 25. sect. 3. Item respondere poterit, quia particeps de quo dicitur nihil capere potest, quia est ad fidem Regis Franciae, & nihil capere poterit antequam fiat fides Regi Angliae, & cum terrae sint communes & concordes, & ideo non est necesse quae in brevi nominentur.
The Sheriff of Cambridge and Huntingdon seising the Lands of the Prior of St. Neoth and others, by pretext of the Kings Writs (the year before) to seise the Lands of all Prior Aliens into the Kings hands, the King upon the Priors complaint issued this Writ to the Sheriff, to restore the possession of their Lands unto them, and to shew by what warrant he seised them, and to hear his judgement.