Mat. Westminster, superadds; Rex insuper concepit magnam indignati∣onem* 1.1 adversus omnes qui haec procuraverant, praecipue adversus electum Cantuariensem Bonifacium, quem maxime redarguit in∣gratitudinis; imponens ei, quod esset laesor Regiae dignitatis •••• principio suae promotionis. Et ab imo trahens Rex suspiria, tacitus tandem ait, Merito haec patior, quia impediens liberam electionem Cantuar. ubi tot sancti prae∣cesserunt, prorsus indignum ibi censui promovendum.
Cum haec agerentur, Cantuariensis electus Bonifacius, & Wigorni••nsis & Herefor∣densis* 1.2 Episcopi, qui inter omnes alios Angliae Episcopos erant Domino Papae specialiores, et Anglis suspectiores, ad voluntatem ejus perficien∣dam, etiam in detrimentum regni, quia ipse eos creavit, proniores, Dominum Papam propter quaedam, (quae nesciebantur ab univer∣sitate) secreta negotia subito adeuntes transfretarunt: ad votum fa∣cta dispositione in domo Cantuariensi, tam de conventu, quam curiae familia, obedi∣entiariis, & obedientiis, plus quam alicui antecessorum alii ejusdem me∣morati Bonifacii unquam permissum exstiterat. Asserebat etiam idem Ele∣ctus Bonifacius, quod facta diligenti inquisitione, obligata fuit Ecclesia sua Cantua∣riensis ex parte Archiepiscopatus, alieno aere plus quam quindecim Millibus Marcarum, et quasi irrestaurabilirer compedita. Vnde naves ascensurus apud Dover am in recessu suo, jussit nemora Archi∣episcopatus abscindi et vendi, et quasdam collectas et tallias, tam in Clero, quam in populo, fieri graviores. Et constituit quendam suum officialem natione Pictaviensem, Magistrum Hugonem de Mortimer, qui diligenter mandata sua exequebatur. Quas quidem Tallias multi factas effe dicebant ad quendam militem Provincialem expugnandum. Qui audito testamento Comitis Provinciae Reimundi filiam ejus juniorem furto repentino ac nocturno surripere proponebat, &c. Ele∣ctus igitur Cantuariensis Bonifacius, a praedecessorum suorum vestigiis imprudenter & impudenter exorbitans, cum fratre suo Philippo Ball, eo quod avunculi fuerunt Puell•• supradictae, hinc negotio martio curam apposuerunt, Anglieanae sumptuosum & damnosum Ecclesiae, ad quae sustinenda diversa acquirendi pecuniam argumenta consingentes, thesauros thesauris cumularunt, militibus stipendariis, & aliis viris sanguinum distribuendo. Asserebant itaque ut aliquo colore peccatum tegeretur, se hac pecunia necessario eguisse ad Ecclesiae Cantuariensis liberationem, quam (ut di∣cebant, non sine magna injuria antecessorum sanctorum, Ecclesiae eidem qui praee∣rant eamque irrepraehensibiliter rexerant) aere alieno fere irrestaurabiliter praece∣dentes Archiepiscopi obligaverant. Impetravit electus Bonifacius a Domino Pa∣pa inauditum privilegium, quod nunquam alii meminimus praecon∣cessum. Similiter effrater ejus Philippus in hoc negotio deditus armis, privilegium, non sine multae paecuniae effusione, scilicet ut li∣ceret redditus, quos obtinuit in Anglia, et Episcopatus proventus Valentini similiter, et quaedam majora, quae tunc sibi fuerant, pro∣futura, tenere a Curia Romana impetravit.
Soon after the Bishop of Chichester, obtruded by Boniface and his suffragans into that See, without any election at all, against the Kings will and prohibition, departing privily out of Engl. resorted to Boniface and the Pope for protection & consecration; the like did the Bp. of Coventry secretly elected without the Kings privity, for fear he