INNOCENTIƲS Episcopus, servus servorum Dei, &c. Abbatibus,* 1.1 eorumque Conventibus, exemptis, & non exemptis, in Cantuariensi Diocesi constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem. Illam de vestrae synceritatis af∣fectibus spem gerimus & fiduciam obtinemus, ut quoties sedi Apostolicae matri vcstrae necesitatis articulus imminet, ad vos, tanquam dilectos ejus filios et devotos, ac pro ipsius oneribus relevandis semper para∣tos et promptos, incunctanter cum omni fiducia recurrere valeamus. Cum igitur sedes ipsa Apostolica praedicta, per ea quae piae memoriae Gregorii Papae, praedecessoris nostri Authoritate in Anglia aliisque Regnis Populi Christiani, pro ejusdem sedis subsidio sunt collata & collecta, non adhuc a debitorum suorum, quae pro catholicae fidei, Ecclesiasticae libertatis, & patrimonii sui defensione (or rather to maintain his unjust Wars, and Trayterous designs against his Soveraign Lord the Em∣peror) contraxerat, onere valeat relevari, ad vestrae devotionis effectum, neces∣sitate cogente, fiducialiter recurrentes, universitatem vestram, de consilio fra∣trum nostrortm rogamus, attentius monemus per Apostolica scripta praecipien∣do mandantes, et mandando praecipientes, quatenus praescriptae necessitatis & oneris instantia, qua Romana Ecclesia, mater vestra spiritualis graviter perurgetur, affligitur, & pene opprimitur, affectione pensantes, ut convenit, filiali, & com∣passionem super hoc habentes debitam erga ipsam, nobis & sibi, pro solutione de∣bitorum illorum praedictornm, in ea subvenire curetis pecuniae quantitate, et summa, qualem et quantam dilectus filius noster Magister Martinus, Camerae nostrae Clericus, & lator praesentium, vobis ex parte nostra duxerit decla∣randam, exprimendamque. Eamque ipsam pecuniam, per vos collatam, dicto Ma∣gistro Martino, aut ipsius nunciis, infra terminum, quem idem vobis prae∣figet, assignetis; Preces nostras (or rather insolent Papal Commands) taliter im∣pleturi, quod nos devotionem vestram merito commendare possimus, & super hoc aliter procedere non cogamur. Datum Laterani, septimo Idus Jan. Pontificatus nostri anno primo.
Cum autem haec Londini prolata, diligenter a Praelatis omnibus, praecipue tamen ab Abbatibus essent intellecta, noluerunt Abbates soli respondere, sed adjuncti aliis, quia eodem modo scriptum fuit eis, studiose super his contractaverunt. Con∣querentesque ad invicem, dixerunt: In arcto constitutus Rex Dominus & Pa∣tronus noster, & multarum Ecclesiarum nostrarum fundator & instaurator, the∣sauro destitutus, rogat auxilium ad defensionem & munimen Regni, id est Reipub∣licae, & hoc idem Dominus Papa postulat instanter pro ipso Rege: Ecce duplex pe∣titio, utrobique valida & efficax. Supervenit autem alia Papalis non expectata po∣stulatio.