MAndatum est M. Justic. Hiberniae, quod diligenter audiat querelas N. Cloco∣ren.* 1.1 Episcopi quas audivit, & coram eo deponet per praeceptum Regis, su∣per injuriis, gravaminibus, spoliationibus terrarum & Ecclesiarum, ei & suis irro∣gati ab Archiepiscopo Armach. et suis. Et querelis suis plenius auditis et intellectis secundum legem et consuetudinem terrae Hiberniae, plenani et celerem Iustitiam ei exhibeat. Nec remaneat aliquatenus eidem ex∣hibitio Justitiae facienda occasione Literarum Regis quas aliquando Rex ei transmisit, pro parte praefati Archiepiscopi contra memoratum Archi∣episcopum, de captione hominum ipsius Episcopi, quos ipse Archiep. Regi suggessit esse excommunicatos, quia ipse Archiepiscopus in impetrati∣one earum per procuratores suos Regem circumvenit, cum ipse et sui fautores tempore impetrationis earundem Literarum essent excommunicati, sicut Regi postea plenius innotuit, exmandato Ve∣nerabilium Patrum Archiepiscopi Cantuar. et Episcopi Cycestrensis, Cancellarii Regis, conservatorum causae memorati Episcopi contra praefatum Archiepiscopum, qui ad mandatum Venerabilis Patris Dublin. quibus praefati Archiepiscopus Cantuariensis et Episcopus Cy∣cestrensis, vices suas commiserant super executione praedicta, per li∣teras suas Patent. eis significaverunt. Teste Rege apud Kenet. Decimo die Februarii.
The Archbishop of Rohan being elected, and his election approved by the King this year, the King out of his extraordinary favour, dispensed with his personal Oath of fealty to him, accepting it from his Proctor at this time, provided that who ever was elected Bishop afterwards, should do his fealty to the King in proper person not by proxy, as this memorable Record attests.