EXCELLENTISSIMO, &c. Cum vestris beneplacitis quantum cum Deo* 1.1 poterimus totis viribus intendere cupiamus, fratrem Hugonem desancto Heudorio, à vestra serenitate ad nos destinatum, cum omni qua decuil suscepimus reverentia. Dein∣de ex parte vestra exposuis nobis articulis ab eodem, ad singulos respondimus, Juris & aequitatis sectantes, ut credimus, rationes, prout dictus frater Hugo vestrae Majestati suis literis plenius, ut ab eo accepimus, intimabit. Affectantes toto mentis desiderio, ut super eisdem articulis, quantum secundum Dominum poterimu••, vestram voluntatem ad∣implere, pietati vestrae devotissimè supplicamus, quatenus Ecclesiae Wintoniensis compa∣tientes angustiis, ob Apostolicae sedis reverentiam, ad gratiam vestram nos admittere velitis pariter & favorem, & indignationem, divini nominis obtentu misericorditer remittere, quam ad quorundam fors••n sugg••stionem, contra nos vestra concepit Regia celsitudo.
Et quia de articulis, super quibus convenit Dominus Rex Episcopum Wintoniensem, mentio facta est, videndum est quibus & qualiter responderit Episcopus. In pri∣mis, quod cum ex tenore privilegiorum Domini Regis, et tam jure quam consuetudine Regni sui obtentum sit ab antiquo, quod electi et postulati post electionem et postulationem celebratam, per electo∣res et postulatores, ipsi Domino Regi debeant praesentari, et post confirmationem, ante administrationem in spirtualibus vel tempo∣ralibus faciendam, ei juramentum fidelitatis praestare, quae in per∣sona ipsius Episcopi sunt omissa, apud Dominum Papam studeat procurare, quod non obstante praemissa, de caetero in similibus casi∣bus, privilegia ipsa, jus et consuetudo permaneant in suo robore firmitatis, et ab ipso specialiter confirmentur. Secundario, quod idem Episcopus relaxet sententiam interdicti, in civitatem Winto∣niensem promulgatam. Tertio, quod ad cautelam absolvat omnes Clericos, et laicos, et alios, et praecipue Wintonienses, quos ratione controversiae inter Dominum Regem et Episcopum, ertor∣tae excommunicationis sententia innodavit. Quarto, quod Priorem Wintoniensem quem Dominus Rex ibidem constituit non amoveat, sed ex sua gratia stare permittat. Quinto, quod omnia beneficia Ecclesiastica, ad suam donationem spectantia a Domino Rege post motam controversiam, inter eos in eodem Episco∣patu vel alio collata, ratificet, & possessores pacifica gaudere possessione permit∣tat. Sexto, quod contra magistrum Henricum de Seusa, nec quosquam alios cleri∣cos vel monachos memoratos, occasione hujus controversiae nullam instituat actio∣nem: imo omnem indignationem, offensam, injuriam, & rancorem remittat. Sep∣timo, quod si quod jus vel actio sibi competit super exitibus Episcopatus Wintonien∣sis, pro tempore retroacto, ea penitus ob honorem Regium, Domino Regi ex sua liberalitate remittat. Octavo, quod idem Episcopus a Papa procuret, quod omni∣bus Clericis Domini Regis, quorum nomina sibi ad mandatum suum per Episco∣pos