VEnerabili in Christo Patri R. Dei gratia titulo sancti Angeli diacono Cardinali, &* 1.1 Franc. Legato H. &c. Rex Angliae, &c. salutem & sinceram in Domino dilectionem. Grates paternitati vestrae referimus super Literis vestris, quas nuper per dilectum & familiarem nostrum Abbatem de Cliva transmisistis, & de mandato quod idem Abbas, ex parte vestra ore nobis exposuit. Sane quamuis per eundem quon∣dam illum ad vos misimus vestrae paternitati, significassemus, quandam pacis formam illustrem Regem Franciae, & nos ineundam idem reversus in nullo nos reddidit certiores de dicta forma a praedicto Rege Franciae, approbata, vel etiam an illi esset adhuc patefacta. Et quoniam ad sedem apostolicam super tanto Negotio non expedit mittere sub incerto, ad vos mittimus praedic∣tum Abbatem, & dilectum & fidelem nostrum Magistum W. de Cantilupo, ro∣gantes, quatenus nos certificetis per eosdem, quae forma certa pacis Regi placuerit memorato, ut sic demum Nuncii certi Romam mittantur, qui negotium illud sub certa forma procurent, secundum quod a partibus providebitur me∣lius eidem negotio convenire. Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Februarii.
That all elections to Bishopricks in Ireland ought to be made by the Kings prece∣dent License to elect, or else they were absolutly voyd, will evidently appear by this memorable Patent, though ratifying a special election for certaine causes, made without it, with some cautions.