AD hoc respondit procurator Archiepiscopi Lugdunensis. Domine, nullo modo* 1.1 volumus esse sine amicis in Curia, & largitate donorum. Alii aeque sua in∣commoda allegabant, damna scilicet rerum, consiliorum, auxiliorum, obsequiorum, in hunc modum: Erit enim in qualibet Diocaesi, vel ad minus in provincia, nuntius unus continuus, procurator Romanus; qui non vivet de proprio, sed graves exactio∣nes & procurationes exiget ab Ecclesiis majoribus, & forte minoribus; ut nullus remaneat impunitus, nomenque procuratoris habens, Legati officio fungetur. Item dixerunt, imminere turbationes Capitulorum, forte enim demandaret Dominus Papa, cum vellet, procuratori suo, vel alii, ut vice sua interesset electionibus, qui eas tur∣baret. Et sic lapso tempore devolveretur electio ad Curiam Romanam, quae in om∣nibus vel pluribus Ecclesiis Romanos poneret, vel tales qui eis plurimum essent devo∣ti. Et sic nullae essent partes indigenarum Praelatorum vel Principum, cum multi sint viri Ecclesiastici, qui potius Curiae Romanae, quam Regi vel Regno providerent. I∣tem addiderunt, quod si proportionaliter fieret bonorum distributio, omnes in Curia fierent divites, cum multo plus essent recepturi, quam Rex proprius. Et sic majores non solum divites, sed et ditis∣simi fierent. Cum igitur vermis divitum sit superbia, majores vix causas audirent, sed eas in immensum differrent, & minores scriberent inviti: Cujus rei experimen∣tum in evidenti est, quia & modo negotia protrahunt, etiam post percepta obsequia, & securitate percipiendi; & sic periclitaretur justitia, & opporteret conquerentes mori in januis Romanorum, tunc plenissime dominantium. Item, cum vix possibile sit fontem cupiditatis desiccari; quod nunc faciunt per se, tunc facerent per alios, & suis multo majora quam nunc dari munera procurarent; modica enim nulla sunt, in conspectu divitum cupidorum. Item, multae divitiae facerent Romanos insanire, & sic inter diversas parentelas tantae orirentur seditiones, quod posset timeri totius ex∣cidium Civitatis, cujus etiam & modo penitus expers non est. Item dixerunt, quod licet se obligarent qui modo praesentes sunt, id non susciperent eorum successores; nec illam obligationem ratam haberent. Novissime autem, sic negotium concluserunt: Domine, moveat vos zelus universalis Ecclesiae, et Sanctae sedis Romanae; quia si omnium esset universalis oppressio, posset timeri ne immineret generalis discessio, quod Deus avertat. His audi∣tis, respondit Legatus (ut videbatur, plurimum commotus in his omnibus) se cum esset in Curia nunquam huic exactioni consensisse; & ipsum Literas accepisse, post∣quam Galliam fuerat ingressus, & se multum super haec doluisse. Addidit etiam, su∣per haec quicquid praecepit, tali conditione, licet tacita, intellexisse, si Imperium & alia Regna consentirent. Adjunxit insuper, se nihil amplius super haec attentaturum, donec per Regna alia Praelati consenserint, quod credidit provenire non posse.
The greatest Votaries to the Pope, Court and Church of Rome, who shall serious∣ly consider the premises, must needs (if they have any sparks of Christianity, In∣genuity, or common honesty remaining in their breasts) abominate these Papal de∣mands, as most impious, and scandalous to Christian Religion.
Whiles these things were acted in France, Otto pursuing his rapines in England, by exacting Procurations from the Clergy, was by the Archbishops means sud∣denly recalled thence by the Pope, to his great discontent, and the prosecuting the Popes former proposals committed to his trust, committed to the Archbishop; thus related by our Historian.