Page 400
HOc eodem tempore venit Magister Romanus ad partes Gallicanas, a Domino* 1.1 Papa missus ut ibi Legationis officio fungeretur. Quo cum pervenisset, fecit convocare Regem Francorum, cum Archiepiscopis, Episcopis, & Clero Gallicano ad Concilium, cum Comite Tholosano; pro quo specialiter ad partes illas missus fuerat, sicut sequens relatio declarabit. Convenerunt igitur ad Bituricam Civitatem ad Con∣cilium, Lugdunensis, Remensis, Rothomagensis, Thuronensis, Bithuricensis, Anxianensis Archiepiscopi: Burdegalensis vero Romae fuit, & Narbonensis Ecclesia vacabat. Con∣venerunt igitur novem provinciarum, Suffraganei circiter centum, cum Abbatibus, & Prioribus, & singulorum procuratoribus Capitulorum, mandatum summi Pontificis audituri. Sed quoniam Lugdunensis Archiepiscopus vendicabat sibi primatiam super Archiepiscopum Senonensem, & Rothomagensis super Bithuricensem, Anxianensem, Narbonensem, & eorum Suffraganeos; timebatur de discordia, & ideo non fuit ses∣sum ut in Concilio, sed quasi in Concilio. Quibus sedentibus, & lectis in publico Legationis Literis, (to divert them from this businesse) apparuerunt Comes Tho∣losanus ex una parte, & Simon de Monte forti ex altera; qui petiit sibi restitui ter∣ram Reimundi Comitis Tholosani, quam Dominus Papa & Rex Francorum Philippus sibi & Patri suo contulerunt, exhibens supra donatione facta utriusque, Papae scilicet & Regis, munimenta. Cumque hinc inde fuisset plurimum altercatum; (about this private businesse) praecepit Archiepiscopis singulis Legatus tunc praesentibus, ut con∣vocatis seorsum unusquisque Suffraganeis, cum eis deliberarent super negotio praefato, & traderent Legato consilium suum redactum in scripto. Quo facto, Legatus excommu∣nicavit omnes qui super hoc sua consilia revelarent; dicens se ea velle Domino Papae signi∣ficare, & Francorum Regiostendere.