Page 397
EOdem Anno exivit decretum ab Archiepiscopo Cantuariensi & Episcopis ejus Suf∣fraganeis* 1.1 in hunc modum. Concubinae Sacerdotum & Clericorum, qui infra sacros ordines constituti & beneficiati sunt, Ecclesiastica careant sepultura: nisi sane se correxerint, & (quia scriptum est, Vivens, vivens, ipse confitebitur tibi) incolu∣mes, vel tanta earum in extremis appareat poenitentia▪ propter quam non immerito cum eis debeat dispensari. Item, non recipiantur ad osculum pacis▪ nec panem be∣nedictum percipiant in Ecclesia▪ quamdiu Concubinarii eas detinent in domibus suis, vel publice extra domos. Item, si pepererint, non purificentur, nisi prius sufficien∣tem praestiterint cautionem Archidiacono, vel ejus Officiali, de satisfactione in proximo Capitulo, post purificationem earum▪ facienda. Item, Sacerdotes, in quo∣rum Parochiis Concubinae talium commorantur, si non hoc ostenderint Archidiaco∣no, vel ejus Officiali, suspendantur. Et priusquam relaxentur, gravi poenitentiae subjaceant. Item▪ quae convinci poterit, quod Sacerdos eam carnaliter cognoverit, publicam agat poenitentiam, & solennem, ac si de adulterio esset convicta, tanquam pro duplici adulterio puniatur, ne tanti reatus impunitas, aliis transeat in materi∣am delinquendi.
The Bishop of Cork in Ireland, having obtained the Kings Royal assent, at the Popes request, to be Archbishop of Cassel, taking a Journey to Rome to procure it, received this Writ for the restitution of his Temporalties after his return.