HONORIƲS Episcopus servus Servorum Dei, Venerabilibus fratribus* 1.1 Archiepiscopis & dilectis filiis Abbatibus, Praepositis, ac aliis Ecclesiarum Prae∣latis atque Rectoribus per Regnum Angliae constitutis, salutem & Apostolicam Bene∣dictionem. Cum Ecclesia secularium Principum necessitatibus sponte communicat, necessarium eis susidium liberaliter impendendo, non est id liber tatis Ecclesiasticae praejudicium, sed officium potius chari∣tatis. Cum ergo Charissimus in Christo filius noster Henriens Rex Angliae Illustris, nostrae subventionis auxilio dicatur plurimum indi∣gere; Universitatem vestram rogamus et hortamur attentius, ac per Apostolica vobis scripta Mandamus, quatinus juxta facultates, Ecclesiarum vestrarum competens ei subsidium impendatis; proviso ut in singulis Dioc. congruae fiant hac de causa Collectae, et quae collecta fuerint sub testimonialibus literis Diocesani Episcopi et aliquorum Abbatum, aliorumve Praelatorum Diocesis, assignentur viris fidelibus et discretis, quos hujusmodi curae videritis deputan∣dos, ipsique illa illibata conservent, donec deliberato consilio ex∣pendant ubi, quando, et quo modo Regi et Regno videbitur am∣plius expedire, unde, quem ad modum de receptis sic Literas testimoniales recipiant de Redditibus vel expensis, quatinus omnis suspitionis tollatur occasio. Et collecta pecunia non in super fluas et inutiles prodigatur expensas, sed in necessarias et utiles pro∣vide convertatur. Nolumus autem quod haec nostra gratia, nostra{que} Charitativa subventio, trahatur in Consequentiam vel exemplum. Uestraigitur sollicitudo provideat ut haec fiant ita * 1.2 illariter, fideli∣ter, diligenter, quod vestra Charitas et prudentia ex hoc merito de∣beat commendari. Dat Lateran. 3. Non. Februarii. The issue hereof you shall hear in due place.
This year the Archbishop of Canterbury and his Suffragans, instead of granting* 1.3 the King a Subsidie, or punishing incontinent leacherous Clerks, passed these severe Decrees against their Concubines only, principally intended against the Wives of Clergy-men, whom they deemed and stiled Concubines in that age.