JUravit in primis Lodovicus, & omnes & excommunicati & imprisii ejus cum eo,* 1.1 tactis sacrosanctis Evangeliis, quod starent judicio Ecclesiae, & quod de caetero fideles erunt Domino Papae & Ecclesiae Romanae. Juravit etiam, quod incontinenter recederet cum omnibus suis de Regno Angliae; nunquam in vita sua malo animo reversurus. Et quod pro posse patrem suum Philippum induceret, ut Henrico Anglorum Regi redderet omnia jura sua in partibus transmarinis, & cum Rex foret, ipse in pace dimitteret. Juravit insuper, quod omnia castra cum terris omnibus, quas ipse & sui per guerram occupaverant in regno Angliae, Regi & suis redderet incontinenter. Rex autem Anglorum, tactis sacrosanctis Evan∣geliis, juravit cum Legato & Mareschallo, quod redderent Baronibus Angliae & aliis omnibus de Regno, omnia jura & haereditates suas, cum omnibus liber∣tatibus ante petitis; pro quibus discordia fuit exorta inter Johannem Regem Anglorum & Barones. Nec nocumentum vel opprobrium obtineretur hinc vel inde, his qui huic vel alii adhaesissent. Insuper prisones omnes, qui ante hanc pacem provisam se redemerant, & suae redemptionis jam factae pecuniae partem suis cre∣ditoribus solverant, quod solutum est non reddatur eis••: sed siquid superfuerit ad solvendum, debitori penitus relaxetur. Prisones universi, qui apud Lincolniam capti erant, vel praelio naval•• apud Doveram, sive in parte Regis, sive in parte Lodovici, ubicunque, statim sine omni difficultate, & sine omni redemptione & censu liberarentur. Et his ita gestis, absolutus est Lodovicus cum omnibus sec∣tatoribus suis, servata Ecclesiae forma. Ac deinde singuli ruentes in pacis oscu∣culum, tristem laetitiam sub fraudis praetextu plurimi palliabant. Quo facto Lodovi∣cus Londonias reversus, & ibi prae nimia a civibus paupertate, quinque millia librarum sterligorum mutuo accipiens, sub conductu magni Mareschalli ad mare cum festinatione pervenit, & cum opprobrio sempiterno ad Gallias transfretavit. Though the King and Kingdom were thus speedily and finally rid of this forraign French Usurper, yet the Pope and Romish Usurpers got great advantage, and firm∣er footing by it. For it is very observable, that although the Barons and Lay∣men who adhered to Lewis, had a general pardon and indempnity for their Treasons, Rebellions against the King, yet the Popes Legat exempted all the Bishops, Abbots and Clergy out of this Act of pacification, for their contempts against the Popes autho∣rity, that he might tyrannize over them, dispose of their Ecclesiastical promo∣tions and benefices to his instruments, and put them to excessive fines at the present, to fill the Popes and his own coffers, and inrich his own freinds with others Losses, as the Historian thus relates.
Ab hoc quoque absolutionis et pacis beneficio, excepti fuerunt* 1.2 Episcopi, Abbates, Priores, Canonici saeculares, et clerici multi, qui Lodovico ac Baronibus consilium praestiterant et favorem; et maxime Magister Simon de Languetuna, cum Magistro Gerv••sio de Hobrugge: qui in tanta obstinatione diu perstiterant, ut Lodovico et Baroni∣bus excommunicatis divina facerent celebrare mysteria a presby∣teris excommunicatis: unde ab omnibus beneficiis spoliati a Le∣gato, Romam ire compulsi sunt. Nam illico post recessum Lo∣dovici