REX Cantuariensi Archiepiscopo salutem. Ex insinuatione custodum nostro∣rum* 1.1 Episcopatus Coventrensis, accepimus, quod Officiales vestri redditus quosdam provenientes ex Archidiaconatibus Coventrensis Diocesis capiendo eos, ad manus praedictorum Custodum venire non permit∣tunt; Vnde tanto vehementius admiramur quanto certius per in∣spectionem Rotulorum de scaccario nostro, didicimus quod temporibus praedecessorum nostrorm Regum Angliae, videlicet Avi, Avunculi, & patris nostri hujusmodi redditus simul cum aliis exitibus ejusdem Episcopatus, cum ipsum tem∣poribus illis vacare contigisset, de quibus etiam ad scaccarium nostrum responde∣runt. Rogamus igitur paternitatem vestram, quatenus non per∣mittatis ab officialibus vestris aliquid attemptari, quo minus red∣ditus hujusmodi ad manus Baillivorum custodum nostrorum per∣veniant, immo potius juxta spem certam quam dilectione vestra geri∣mus, nos investitis, observetis et laetantes de hiis quae anteces∣sores nostri sicut praediximus, authoritate regia sunt gavisi. Teste H. apud Westmonasterium Octavo die Novembris.
The Bishop of Durham likewise exceeding the bounds of his Jurisdiction, to the prejudice of the Rights of the Crown, the King for redresse thereof sent this memo∣rable Prohibition to his Officers.