REX, Omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, salutem. Sciatis, quod* 1.1 cum nuper rogassemus Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores, et alias personas Ecclesiasticas de Regno nostro, quod pro urgenti necessitate nostra auxilium nobis impenderent, ipsi gratis et spontanea voluntate sua communiter nobis concesserunt quod∣dam auxilium de omnibus feodis suis, tam de illis de quibus nobis respondent, quando scutagium datur, quam de aliis quae retinent ad opus suum, videlicet duas Marcas de scuto: Ne igitur hujusmodi concessio et auxilii praestatio possit aliquo tempore trahi in conse∣quentiam, concedimus pro nobis et haeredibus nostris, et praesenti∣um tenore protestamur, quod pro gratia hac vice nobis facta, praedictis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, et aliis personis Ecclesiasticis, vel eorum successoribus aut Ecclesiis suis in post∣erum in nullo derogetur. In cujus rei testimonium has Literas nostras Pa∣tentes fieri fecimus. Teste Rege apud Westmonasterium, Quarto die Maii.
The Prior of the Preaching Freers presuming this year to arrest and imprison some persons in York-shire, pretended to be unsound and Heretical in matters of Faith, when as he had no legal power to arrest or imprison such; the King thereupon by his supreme Ecclesiastical Jurisdiction issued this Mandate to the Sheriff of York-shire to arrest and imprison all Heretical persons, till his further order therein.