Page 467
COntigit autem hoc anno 3. Idus Junii, in villa de Clare, ubi magister Rogerus de Lewes, frater quidem de ordine Minorum, pro negotio crucis Evangeli∣um* 1.1 in Dominica praedicavit, ut mulier quaedam omni membrorum officio jam per triennium destituta, poenam metuens excommunicationis, paucum quod habuit ar∣genti cuidam viro sibi vicino contulit, qui eam in humeris suis ad locum veheret praedicationis. Ubi cum gemens jaceret & lugens quousque vir Dei praedicationem absolvisset, motus compassione super gemitibus mulieris, quam lugentem jacere conspexit, accessit ad eam, atque causam ad quid illuc venisset inquisivit. Quae cum diceret, quod metu excommunicationis ad locum sermonis fuisset delata; prae∣cepit ut iret in domum suam, nesciens quod membris omnibus esset dissoluta. Sed cum astantes vicini ejus testarentur, quod omnium erat usu membrorum jam elapso triennio privata, interrogabat, si crederet quod Deus potens erat, ut sibi, si vellet, redderet sanitatem? Cui illa, Credo Domine. Tunc vir Dei mulierem inter bra∣chia complectens, levavit eam fiducialiter, & ait: Sanet te Deus omnipotens, in quem credis. Et cum mulier ad vocern jubentis se erigeret confidens in Domino, coeperunt ossa ejus & nervi cum compagibus dum surgeret crepare, ut visum sit astantibus, quod omnia ossa ejus in frusta fuissent comminuta. Et sic mulier sanitati pristinae restituta, abiit in domum suam, exaltans & magnificans Dominum qui talem servis suis contulit potestatem. Thus were the ignorant people cheated of their monyes, and their blind devotion abused, year after year, by these pious fraudes and forged Miracles of the Pope, and his freers Predicants, to the scandal of Re∣ligion.
This year, Pope Gregory the 9th. to advance his own Papal Authority over all Christian Kingdomes, Churches throughout the world, by giving, prescribing Lawes and Decretals to them to gain mony for dispensations against them and other Canons, published his Books of Decretals bearing his own name, whereof we have this account.