OMnibus Christi fidelibus literas has inspecturis vel audituris.* 1.1
Hugo Dei gratia Elyensis Episcopus, salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod cum nobis, & venerabili fratri nostro London. Episcopo commis∣sum esset negotium a Domino Papa examinationis personae fratris Johannis de Hertford Electi in Abbatem Monasterij Sancti Albani, & confirmationis ejus∣dem, Episcopo Londoniensi in dicto negotio excusato literatorie, nos electionem ipsius Johannis in hunc modum confirmamus. In nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti. Inquisitis secundum formam literarum Domini Papae, quae circa personam Electi Sancti Albani fratris Johannis sunt inquirenda, tum per testes juratos, tum per propriae personae examinationem, invenimus eum ad regimen dictae Abbatiae sufficientem. Unde electionem tanquam de persona idonea de ipso factam, authoritate Apostolica confirmamus. In cujus rei testimonium, his literis nostris Patentibus, sigillum nostrum duximus apponendum. Acta Anno Domini M. CC. XXXV. die Lunae, proxima post festum Sancti Laurentii apud Crucem Roisiae.
In crastino igitur, scilicet Nativitatis beatae Virginis, in Ecclesia Sancti Albani ad majus Altare, in praesentia Episcopi London. & totius Conventus in Choro existentis, idem Episcopus eidem electo munus impendit benedictionis. Ubi apertae sunt literae