REX Abbatibus de Stanlegge, & de Bordest, & Priori de Stanl. salutem. Sciatis* 1.1 quod Venerabilis Pater P. Norwicensis electus, publice recognovit coram vener. Patribus E. London. P. Wintoniensi, J. Bathoniensi, W. Coventrensi, R. Sarisburiensi, & B. Roffensi Episcopis, praesenti etiam Domino Linc. & aliis fidelibus de Consilio no∣stro: Quod nunquam per ipsum vel mandatum suum, Prior & Canonici Sancti Fritswith Oxon. missi fuerant in possessionem Ecclesiae de Acleya, quam contra nos et judicium Curiae nostrae injuste detinent occupatam: Uerum quia, sicut audivimus, praedicti Prior et Canonici ad tuendum, si possent, intrusionem suam Literas Domini Papae ad vos tacita pe∣nitus hac veritate impetraverunt, per quas memoratam Ecclesiam cum pertinentiis tanquam ipsam Canonice fuerint ingressi, retinere nituntur in praejudicium nostrum, et contra possessionem juris nostri quam per judicium Curiae nostrae contra ipsos disrationabimus, vos rogamus discretioni vestrae mandantes, et in fide qua nobis tenemi∣ni firmiter inhibentes, quatenus ad manutenendam praedictorum Prioris et Conventus maliciam qua nos nituntur exhaeredare, nihil statuere velitis unde jus nostrum vel possessio juris nostri nobis ad∣judicata possit aut debeat retardari: Cum suppressa veritate ut diximus Literae praedictae ad vos sint impetratae: Nos igitur ne ali∣quid statuatis in praejudicium nostrum, et contra possessionem juris nostri, ut praedictum est, ad Dominum Papam, coram praedicto Lega∣to, et praedictis Episcopis appellavimus et adhuc appellamus.
Teste H. apud Westmonasterium, Vicesimo die Julii. Anno quinto.
Per eundem & consilium Domini Regis.