COnfessores, scilicet, tres vel quatuor, jubentur districte in virtute Spiritus* 1.1 sancti (utpote qui cognoscit corda & renes singulorum) ut ipsi eligant duo∣decim de Conventu fratres electos, fideles, & peritos, ut ipsi vel de seipsis, vel de ipso Conventu Ecclesiae, vel de Cellis, unum idoneum eligant in Abbatem. De ipsis (inquam) quia sic non consueverunt antiquitus, imo de aliis quam seipsis, quod absurdum fuit & dissonum rationi. Et in hoc variata est antiqua consuetudo, & in melius commutata. Ut autem electio & labor tantae diliberationis super hoc negotio, nullatenus irritus habeatur & inanis, literas habent de Conventu penes se sigillo Conventus roboratas, ut ipse Conventus illum quem ipsi duodecim eligent in Abbatem, sine contradictione aut difficultate unanimiter in pastorem susci∣pient, & gratanter. Unde series negotij sic prosecuta, a summo Pontifice (ut praetactum est) palam coram omnibus est commendata. Et facta examinatione auc∣toritate Apostolica, illico confirmata. Veruntamen quia de persona Electi, Domi∣no Papae non constabat, dedit in mandatis Eliensi & Londoniensi Episcopis, ut rite facta examinatione ex persona Electi, eundem in Abbatem confirmatum benedicerent, plene in omnem tam spiritualium quam temporalium administrationem insti∣tuentes.
Cum autem rediissent Nuntij de Curia, ostendebant Literas Domini Papae Epis∣copis memoratis, qui electo scripserunt sub hac forma.