SAnctissimo Patri in Christo G. Dei gratia Summo Pontifici, salutem, & tanto Patri* 1.1 ac Domino omnimodam reverentiam, cum honore Apostolicae sedis. Pia Mater nonnunquam filiis suis desolatis solatium, oppressis subsidium pie petentibus, viscera pietatis consuevit misericorditer aperire. Quapropter ad ipsam tanquam ad piam matrem nostram, quae nobis sua gratia, ut filio suo devoto, continua compassione compatitur favorabiliter & benigne, cum Regiae dignitati necessitatem immine∣re videmus, confugimus confidenter. Hinc est, quod cum dilectos & fideles no∣stros P. Saracenum, & Magistrum S. de Steyland, Clericum nostrum pro quibusdam negotiis nostris ad sedem Apostolicam transmittamus, Paternitatis vestrae dilectioni affectione plena duximus supplicandum, quatenus ipsos in negotiis nostris, quae vo∣bis exponent, audire benigne, & efficaciter exaudire velitis clementia consueta, ut hae preces nostrae benignitate vestra mediante nobis more solito fructum pariant copiosum, nosque exinde paternitati vestrae ad speciales gratias astringamur. Teste Rege apud Merewell, Vicesimo quinto die Maii. Anno, &c. Decimo nono.
This year King Henry the 3d. made a Remonstrance to the Pope of the several injuries done to him by the Earl of Britain, in seizing upon his Castles, and revol∣ting to the King of France, desiring the Pope by his Ecclesiastical censures to com∣pel him to restore his Castles to him, or give satisfaction for them.